APOLOGIE
J 95
magistratvs / et concilia civitatvm AR-/gentorati, Constantiae,
Memmingae et Lin-/dauiae precantur uniuersis in Christum / seruatorem
nostrum credentibus / incrementa sancti spiritus, et / sua offerunt obsequia:
Fecit Sacratissima Caesarea Maiestas in Comitijs imperialibus, superiori
5 anno Augustae habitis, statim dum illa auspicaretur, Principibus Electori-
bus ac reliquis Principibus Sacrique Romani Imperij ordinibus inter alia
exponi, sibi cum primis in uotis esse, rationem uiamque qu^rere, qua
graue et noxium illud circa religionem dissidium, quod Germaniam iam
aliquot annos exagitasset, componeret certamque restitueret concordiam,
io hacque caussa se petere serioque poscere, ut Principes Electores ac |
caeteri Imperij proceres statusque de hisce dissensionibus et graui nimium
dissidio ijs etiam, quae uel ecclesiastici a profanis uel profani ab eccle-
siasticis aut utrique a sui ordinis hominibus indigne fieri arbitrantur,
suam singub sententiam quaeque profutura istis remedia crederent, quan-
i 5 tum quisque cum sua id, tum Reipub[licae] interesse nouisset, Latine et
Germanice conscriberent sibique offerent, hoc pacto non tam rebus suis,
quam public^ paci consulturi atque ad illud haud parum commodaturi,
ut, omnis istius uarietatis ac scismatis caussis rationeque tota penitius
perspectis, cognitis atque perpensis, pacari facilius omnia et restitui
20 possent uiuendique ratio reparari, sicut uere concors, ita Christo quoque
digna. Huic petitioni tam seriae atque urgenti nostri, quos legatos ad ea
comitia miseramus, uolentes, ut decebat, morem gerere curarunt, capita
eorum, quae apud nos tanquam Christi dogmata sacris Euangelijs cae-
terisque arcanis literis nixa iam pridem doceri tradique in ecclesijs reli-
25 giosae plebi solent, per aliquot nostros concionatores, quos illis adiunxera-
mus, latine et germanice in breue compendium, ad modum Confessionis,
ita ut a festinantibus et breui eo tempore, quod ad haec concedebatur,
fieri potuit, digeri statimque ea S. Caesareae Maiestati, ita ut illa iusserat,
obtulerunt. Eo et fidei ac religionis, quam sectamur, eorumque, qu^ apud
30 nos ad Euangelij pr^scriptum reformata sunt, rationem illi nostro
nomine reddere et nostrum in eam studium simul testari conati. Cum
autem post huiusce confessionis oblationem per aliquot menses nihil
prorsus hac de re cum his nostris legatis actum esset, idque preter spem,
quam et ex literis, quibus S.C. M. comitia indixit, et ex prima illa, quam
35 modo memorauimus, propositione, initio comitiorum facta, non abs re
conc^peramus, tandem sub finem comitiorum lecta est nostris legatis,
praesente | S.C. M., Principibus Electoribus alijsque Principibus et S.
A ij a
A ij b
Aiij a