Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 3): Confessio Tetrapolitana und die Schriften des Jahres 1531 — Gütersloh, 1969

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.29140#0423
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
ABENDMAHLSGUTACHTEN 419
debemus credere, cur panem Christi Christum facimus ? Ergo, mi Iacobe,
[quoniam m ] nostra certa eße debent et certa nonpossunt eße, nisiquaeaper-
tis et manifestis Scripturae oraculis traduntur, qualis Christi carnalis prae-
sentia in pane non est. Nam frequentiss[ima] in Scripturis est similis
5 sermonis figura symbolicam existentiam denotarj. Igitur memores, quod
spiritus ministri sumus, et fidei certae, docemus nostros, vt animos totos
habeant in memoranda et praedicanda corporis Domini pro se tradicione,
vt Christi venturi secundum carnem et memoria sui beneficij praesentis
nomen celebrent. Quod si toto pectore fecerint, Scio non vacaturum
10 illis, de carnali praesentia corporis Christi vel cogitare. Atque id volunt
sibi verba Domini, mox enim atque dixerat: Hoc est corpus meum, por-
recto pane adiecit: quod pro vobis traditur, Siue frangitur; quod est apud
Paulum, vt ad credendam illius mortem pro ipsorum salute oppetenda
animos eorum n auocaret. Apertius idem vult, quod sequitur: jacite, hoc
i 5 est, bibite et comedite, quae porrigo, in meam commemorationem, hoc est,
hinc recordemini, me pro vestra Salute corpus meum cruci consecraße,
Sanguinem fudiße. Adhuc apertiora facit haec, quod Paulus subiungit:
Ouotiescunque ederitis panem hunc et Calicem biberitis, mortem Domini annun-
ciate, donec veniat' 1 , audi: donec veniat et annunciate mortem, vtique obitam,
20 non quod in pane | corporaliter existat. Vere qui his auscultauerit et
crediderit tropum in his verbis: hoc est corpus meum, facile agnoscet et ita
a sensu hoc: »Hccipite et comedite in meam commemorationem panem, quem
porrigo, atque calicem propinatum bibite et creditote me pro vobis,
pro vestra Salute, corpus iam meum atque Sanguinem tradere, huius
25 tantae charitatis ne vnquam obliuiscamini. Et subinde hanc meam bene-
ficentiam publice celebraturi atque fidem et dilectionem vestram inter
vos mutuam testaturi, hunc licebit ritum repetatis, fracturi inter vos
panem et calicem propinaturj.« Hac sententia nihil video, quod fidei
poßit decedere, at impietati plurima detraherentur, quae ipse potes agno-
?o scere. Sed apud Oecolampadium lege omnia fusius’ 2 . Neque offendat,
quod dissentiunt magni, Quis veterum non aliquot locis indicauit 0 se
hominem! qui iam fieret, vt recentiores omniP naeuo carerent? Gratia
Deo, quod id vsu illis venit, in re non adeo magni momentj. Nam volunt
potiss[ime] etiam Vuittenberg[enses] de spirituali, vt nos, Christi mandu-
55 catione eße sollicitos, et carnalem nihil prodeße nobiscum testantur’?.
Semel adseruerunt carnalem Christi praesentiam, quod nollent quemlibet
m) In der Handschrift findet sich qm mit zwei Querstrichen darüber. - n) Korr.
von anderer Hand aus: suos. - o) Korr. von anderer Hand aus: indicaret. - p) Korr.
von anderer Hand aus: animo.

fo 28 r

51. iCor 11,26.
52. Ygl. hierzu die ausführliche Darstellung bei Köhler I, S. 117^.
53. Vgl. dazu oben S. 414, Anm. 25.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften