Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 3): Confessio Tetrapolitana und die Schriften des Jahres 1531 — Gütersloh, 1969

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.29140#0424
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
420

CONFESSIO TETRAPOLITANA

fo 28 v

interpretari Scripturas pro suo captu, non nam adeo firma erant, quae
tum de re hac prodierant. Carolostadius ineptius multo disputauerat. Id
homines in sua sententia confirmauit. Nunc res solidius prodit, Domini
beneficio, quod hoc non agnoscunt et sua adorant, faciunt, vt homines
solent. Si tum alios non ilhco damnarent erroris et ita luderent, sed huc
stultitiae illos rapit nimia suorum adulatio, quae prudentiss[imis] saepe-
numero jmponit. Haec ad te scripsi, mi Iacobe, vt nihil doceas, quod et
facere te non dubito, nisi quae certiss[ima] sunt et quae contra Sathanam
poßis tueri. Huiusmodi est, si annunciandam et memorandam mortem
Christi in Eucharistiae celebratione docemus. Huic, qui rite studuerit,
omnia Christi habebit, qui id neglexerit, nihil nisi mortern edet, quicquid
in pane sit. Hunc si nobis scopum praefigamus, eumque perpetuo intuea-
mur, nequaquam aberrabimus neque offendemus quemquam ex grege
Christi. Haec nostra est fides, haec docemus pro hoc rogati, certum
verbum habemus, quod respondeamus.
Boni consule, quod haec tam fuse | tibi explicui, amor tui et tuendae
inter praedicatores verbi concordiae studium in caussa fuere. Quam
concordiam, vtinam paulo chariorem haberent Wittenbergenses, Scimus
quantum priscis discordia nocuerit, et alienis periculis nolumus imo
proprijs (nam qui non sentit, quam Christi negocio hec EuangelistarunH
discordia obsit, nihil sentit) fieri cautiores. Gratia Domini te seruet.
Salutant te fratres. Rescribe nobis obsecro et fidem tuam et Euangelii
apud vos succeßum. Argentorati. 17. Septem[bris] Anni 25.
Da, queso te per Christum, operam, vt quam minimum sit scismatum
in Ecclesia Christi, mone fratres vicinos, vt nullarum velint, quam
Christi partium eße, neque nimium hominibus, sed soli Deo omnia
tribuere. Nemo credit, quantum praepostera hominum admiratio et vete-
ris opinionis persuasio valeant a vero mentem abducere, presertim si
vinum vetus mitius est5 4 ; hoc est, si vacant vetera cruce, expende, quid
haec sibi velint. Vale
M. Bucerus Tuus.

q) Darüber von anderer Hand: Ecclesiastarum.

54. Lc 5,39.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften