Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Stupperich, Robert [Bearb.]; Kroon, Marijn de [Bearb.]; Rudolph, Hartmut [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 6,1): Wittenberger Konkordie (1536) — Gütersloh, 1988

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.29831#0328
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
3 2 4

RETRACTATXONES (I 5 3 7)

Ita alicubi, dum cavere vellet, ne homines ab externo opere in sacramentis salutem
peterent, diserte adfirmat, sacramenta tesseras modo esse societatis Christianae, nihil
conferre ad salutem. At alibi diserte scribit, sacramenta auxilium opemque adferre
fidei. Ex quo satis liquere potest, cum scripsit sacramenta nihil conferre ad salutem, nec
conflrmare fidem eo intellexisse, sacramentis, id est, actioni externae sacramentorum 5
per se nihil inesse huius, ut 'conscientias roboret fide aucta.

Dum enim istam suam sententiam, sacramenta non dispensare salutem, nec confir-
mare fidem, probare instituit, adfert, confirmare et augere fidem esse opus Christi per
spiritum sanctum. Quod argumentum simile illi est, Deus sanat vi naturae, ergo
medicus et medicina nihil ad id conferunt. Efficit quidem omnem salutem in nobis 10
unus Christus, idque nulla aliena virtute, sed suo solius spiritu, interim tamen ad id
ipsum utitur ad nos suo verbo, tam visibili in sacramentis, quam audibili in Evangelio.
His remissionem peccatorum, communionem sui, et vitam aeternam adfert et exhibet.
Id Zuinglius agnovit, proinde cum negavit sacramenta dispensare gratiam, intellexit
sacramenta, id est, externam actionem huc non valere ex se, sed salutis omnia niti 15
actione interna Christi, cuius sacramenta suo modo instrumenta sunt.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften