Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Augustijn, Cornelis [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 9,2): Religionsgespräche (1541 - 1542) — Gütersloh, 2007

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.29836#0057
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
ABUSUUM INDICATIO (1541)

53

nolunt subdere, graventur vel domus nobilium, comitum et principum iis emolu-
mentis, quae nunc ab ecclesiis percipiunt, priventur, expediet apud ecclesias, in qui-
bus hodie aprincipum nobiliumque® filii reditus habent sibi destinatos, collegia insti-
tui, in quibus literis et moribus formentur, quo deinde reipublicae inservire possint,
quisque in eo vitae genere, ad quod natus et instructus fuerit1.
Ille tamen abusus omnino tollendus erit, ne ecclesiae lectorum et cantorum nu-
mero, ut nunc fit, graventur, cum I 234 I sint hib infimi in clero ordines et minus ne-
cessario ministerio fungantur. 2Multo minus ferendum ut hic ipsi, cum infimo loco
contenti esse debeant, ordini presbyterorum et diaconorum, hoc est iis, qui curam
animarum et eleemosynarum procurant, adeod praeferantur ut pridem fieri coeptum
est. Olim graviter damnatum este, quod se presbyteris alicubi anteponebant diaconi,
qui tamen1 aliquam partem obibant dispensationis verbi et sacramentorum et§ exer-
cendae disciplinae adiuncti presbyteris erant. Quanto igitur indignius est quod
modo fit, ut ii, qui re ipsa nihil quam lectores et psaltae sunt, quicquid vocentur, po-
tiorem locum et potestatem in ecclesia et rebus ecclesiae sibi sumant quam ii, qui ad-
ministrationem doctrinae, sacramentorum et disciplinae obeunt. Valeat igitur con-
stitutio concilii Romani, quae citatur dist. 92 >In sancta<, ut psalmi et lectiones per
minores*1 ordines recitentur aut canantur, et1 qui nihil ministerii amplius in ecclesiis
exhibere valent iquam legere et cantare, minores ordines' sint et censeantur3.
Ubi autem sic formati et ad honestam vitam assuefacti a pueritia fuerint, utk ex iis,
quemadmodum hactenus factum est, elegi poterunt, qui principatus illos gerant et
administrent, qui adiuncti episcopatibus sunt, 'hoc ipsum eis munus comendetur.
Est enim bene regere populos, etiam politico imperio, bonum et divinum opus. mEt
quim se bonos principes in ditionibus ecclesiasticis praestabunt, quia ecclesiarum

a-a) eorumR5.
b) fehlt in AB.
c) fehlt in AB.
d) ita AB.
e) est illud exemplumR5.
f) tum AB.
g) tum etiam AB.
h) iunioresR5C.
i) ac proinde AB.
j -j) etiam iuniores AB.
k) fehlt in AB.
1 -1) fehlt in AB.
m-m) hi vero si AB.

1. Vgl. Bucers >Consilium<, BDS 9,1, S. 78,14-18.
2. Ne lectores et cantores dignitate et opibus praeferantur veris presbyteris. [Marg. C].
3. Decr. Grat. I, Dist. 92, c. 2 (Friedberg 1, Sp.317). Das fehlerhafte »iuniores« wurde im Druck
C hier nicht korrigiert, etwas weiter im Satz jedoch schon.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften