Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Augustijn, Cornelis [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 9,2): Religionsgespräche (1541 - 1542) — Gütersloh, 2007

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.29836#0107
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
ADMONITIO AD LEGATUM PONTIFICIUM (1541)

I03

I 103 b I Gratia et misericordia Domini ad agnoscendum tempus visitationis nostrae1
et benevole sentiendi de lapidibus Zion miserendique pulveris eius2.
Amplissime Contarene. Vt antehac studio tantum gloriam Christi adserendi en ne-
quaquam dominationi tuae ullam molestiam adferendi questi sumus, quod doctri-
nam nostram in scripto tuo ad illustrissimos principes et status imperii iniuste in-
simulasses, cum dissensionis ab ecclesia catholica tum corruptelae, qua nimirum
adolescentes in nostris scholis infecti, postea alios quoque per Germaniam inficerent
et corrumperent, cum ea tamen nihil aliud sit quam doctrina Christi divinis literis
clare tradita et vere catholico consensu testificata, ita nunc eodem studio rursus
queri teque per Dominum nostrum Iesum Christum, unicum caput, pastorem et
vindicem ecclesiae suae ac dissecatorem et abolitorem omnium qui illi infesti sunt,
admonere cogimur de eo, quod iterum ad illustrissimos principes et status sancti
imperii volueris scribere, perspicuum esse, si studeant synodo huius nationis con-
troversias religionis componere et reformationem ecclesiarum instituere, I 104 a I
maiores seditiones et controversias religionis cum in aliis nationibus, tum in hac ipsa
nostra natione orituras esse, eamque ob causam et quod controversiae fidei, ut tu ais,
in nationali concilio nullo pacto determinari queant, denique, quam non dubitamus
summam huius dehortationis causam esse, ne faciant, quod Romano pontifici futu-
rum molestissimum sit, eos ab hoc suo pio, salutari et plane necessario consilio de-
hortari atque adeo absterrere in animum induxeris.

3Nam quae, obsecro te per religionem Christi, maior seditio aut controversia reli-
gionis metuenda sit, vel in nostra vel in aliis nationibus, si nostrae ecclesiae religionis
controversias secundum verbum Domini atque vere catholicum consensum, se-
cundum indubitatos ecclesiae Dei canones componant, et manifesta vitia, quae in
doctrinam et ceremonias ainque haruma administros tam importune invaserunt et
praevaluerunt, corrigant? Atqui si id de Imperatoria Maiestate, clementissimo do-
mino nostro, illustrissimis proceribus et statibus huius imperii sentire velis, quod de
principibus christianis decet, nihil aliud illos per controversiarum in religione com-
positionem ecclesiarumque reformationem vel intelligere vel moliri suspicari debes.

a-a) in harumque B.
1. Vgl. Lk 19,44.
2. Vgl. Ps 101,14-15.
3. Confutatur illud, maiores seditiones fore, si Germania concordiam religionis per synodum ge-
neralem constituat. [Marg. B\.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften