Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Augustijn, Cornelis [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 9,2): Religionsgespräche (1541 - 1542) — Gütersloh, 2007

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.29836#0157
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
ACTA COLLOQUII (1542)

1 53

ecclesiis, quas papa suas agnoscit, cum eo vere catholico sanctorum consensu ex dia-
metro pugnant ? ubi ea doctrinae puritas ? ea sacramentorum religio et caeterarum
ceremoniarum pietas ? ea instituendi et conservandi idoneos sacrorum ministros se-
dulitas, quam divinae scripturae et sacri canones requirunt sanctique patres consen-
tienter observarunt et cum doctrina, tum vitae exemplis commendarunt ?
Haec itaque religionis peccata et vitia apud illos cum manifesta sint omnemque
Christi religionem tantum non I 142 I prorsus extinguant, legato etpontifici eius corri-
genda et nostra certius cognoscenda erant, nec ideo tota ecclesiarum instauratio ad
concilium, quod tantopere fugitant, reiicienda, etiam si in paucis et iis non necessariis
dogmatis dissentire a catholica ecclesia ipsis videamur. Nam nihil huius quod obiice-
ret legatus habuit, quam quod non recipimus transsubstantiationem panis in corpus
Christi et necessitatem enumerandi peccata in confessione auriculari; quae ille, quod
utraque res in concilio generali definita sit, ad consensum publicum pertinere conten-
dit. Sed inserviit, ut ante dixi, personae legationis Romani pontificis plus satis, magis-
que hic quae pontifex quam quae Christus requirit in tanta causa tamque optata bonis
omnibus instaurandi ecclesias occasione, respondit. Id enim pontifici pridem in
more est, nihil pensi habere, quam vanum esse omnes pii norint quicquid de restitu-
endis rebus ecclesiasticis polliceatur, modo restitutionem harum differat seseque
contra reformationis consilia, si non longum, tamen vel aliquo tempore communiat.

I 145 I Imperator itaque his quae praemisimus cognitis etperpensis, ut qui se primum
advocatum esse ecclesiae Christi meminisset, rationem sibi habendam potius duxit
extremae necessitatis, in qua ecclesiae sunt, et mandati Christi, quam libidinis ponti-
ficiae et responsi a legato huius libidini accomodati; sententiam suam statibus de
constituenda in praesens religione et pace ecclesiarum secundum ea, de quibus in
colloquio pie convenerat, proposuit hoc modo.

I 146 I Sententia imperatoris de ineunda consensione religionis et faciendo reforma-
tionis initio, deliberationi electorum, principum et omnium statuum proposita.
[Für den deutschen Text s. unten, S. 290, 291]
I 147 \ [...] Ex hac ergo proposita principibus et ordinibus imperii I 148 I deliberandi
materia perspicuum fit, quam paterne, fideliter et constanter imperator adflictis ec-
clesiis et periclitanti patriae consulere studuerit. jNon potuerat pius princeps non
providere -ut Romanam disciplinam et artes haud semel facto periculo compertas
habet-, ex legati consilio remoras tantum et impedimenta institutae conciliationi re-
ligionis et ecclesiarum reformationi iniectum iri. Tamen, qui semel instituisset agere
paterne et quoad liceret ex sententia omnium procerum imperii, rogare sententiam
legati de actis colloquii, id quod electores et principes [...] alterius partis petierant,

1. Imperatorprovid.it impedimenta a legato iniectum iri. [Marg.].
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften