ACTA COLLOQUII (1541)
I52
metro pugnant? ubi ea doctrinae puritas? ea sacramentorum religio et caeterarum
ceremoniarum pietas? ea instituendi et conservandi idoneos sacrorum ministros se-
dulitas, quam divinae scripturae et sacri canones requirunt sanctique patres consen-
tienter observarunt et cum doctrina, tum vitae exemplis commendarunt?
l/ibl Haec itaque religionis peccata et vitia apud illos cum manifesta sint om-
nemque Christi religionem tantum non prorsus extinguant, corrigenda et nostra
certius cognoscenda erant, nec ideo tota ecclesiarum instauratio reiicienda, quod in
paucis et iis non necessariis dogmatis dissentire a catholica ecclesia ipsi videmur.
Nam nihil huius quod obiiceret habuit, quam quod non recipimus transsubstantia-
tionem panis in corpus Christi et necessitatem enumerandi peccata in confessione
auricularh; quae ille, quod utraque res in concilio generali definita sit, ad consensum
publicum pertinere contendit. Sed inserviit, ut ante dixi, personae legationis Romani
pontificis plus satis1, magisque hic quae pontifex quam quae Christus requirebat in
tanta causa tamque optata bonis omnibus instaurandi ecclesias occasione respondit.
Id enim pontifici pridem in more est, nihil pensi habere, quam vanum esse omnes pii
norint quicquid de restituendis rebus ecclesiasticis pollicetur, modo restitutionem
harumb differat seseque contra reformationis consilia, si non longum, tamen vel ali-
quo tempore communiat.
Imperator itaque, ut qui se pnmum advocatum esse ecclesiae Christi meminisset, ra-
tionem sibi habendam potius duxit extremae necessitatis, in qua ecclesiae sunt, et
mandati Christi, quam libidinis pontificiae et responsi a legato eius accomodati; sen-
tentiam suam statibus de constituenda in praesens religione et pace ecclesiarum se-
cundum ea, de quibus in colloquio pie convenerat, proposuit hoc modo.
I 72 a I Sententia imperatoris de ineunda consensione religionis et faciendo reforma-
tionis initio, deliberationi electorum, principum et omnium statuum proposita.
[Für den deutschen Text s. unten, S. 290, 291]
I 73 a I Et ex hac proposita principibus et ordinibus imperii deliberandi materia per-
spicuum fit, quam paterne, fideliter et constanter imperator adflictis ecclesiis et peri-
clitanti patriae consulere studuerit. Non potuerat pius princeps non providere - ut
Romanam disciplinam et artem haud semel facto periculo compertas habet -, ex le-
gati consilio remoras tantum et impedimenta institutae conciliationi religionis et ec-
a) Drf. amiculari.
b) Drf. horum.