Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Augustijn, Cornelis [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 9,2): Religionsgespräche (1541 - 1542) — Gütersloh, 2007

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.29836#0168
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
164

ACTA COLLOQUII (1541)

Sed liceat per nos cuique se quo velit nomine insignire. Tamen qui nostram doctri-
nam et caeptam ecclesiarum reformationem suggillare velit, nosque tanquam non
catholicos eoque vel haereticos vel saltem schismaticos, hunc affirmamus facere in-
iuriam Christo et ecclesiae eius.
Ita quod imperatori tantopere gratias aguntpro eo studio, quod controversiis reli-
gionis componendis et christianae reformationi instituendae impendit, dignum piis
principibus est. Sed quam optandum, ut hoc studium sic gratum haberent, ut liberet
id veris animis et rationibus adiuvare!
Nam ut concordia religionis et ea forma ecclesiis Christi restituatur, quam ipse
Sponsus eius requirit, nulla alia via esse potest nisi ea ipsa, quam imperator hisce co-
mitiis inire voluit ac etiam tentavit; quod nemo I 8ob I dubitaverita bene cupiens ec-
clesiae et prudens rerum ecclesiasticarum, ut eae habuerunt olirn atque habere de-
bent et ut habent nunc, cum apud nos, tum Romae et in aliis nationibus. Sed ne haec
via iniretur, post pontificios ab iis maxime, quorum sententia istud imperatori datum
responsum est, effectum est. Et cum maior pars episcoporum sit in hoc principum
concilio, reformationi certe ipsos incumbere et tam manifesta, cum in se ipsis tum in
aliis et personis et ministeriis ecclesiasticis, vicia corrigere oportebat, si huius rei in
imperatore studium vere gratum haberent. Quales enim esse et quid praestare deceat
episcopos aliosque ecclesiarum pastores et ministros, cum ex divinis scripturis, tum
sacris canonibus et sanctorum patrum scriptis atque exemplis omnibus iam notissi-
mum est.

Iam quod fatentur hi principes se sentire, ut in aliis nationibus atque adeo in toto
orbe christiano, ita et in Germania multos invasisse abusus, sectas, haereses et factio-
nes, in officio horum praecipue erat, praesertim cum, ut dixi, maxima eorum pars
episcopi sint, his tantis malis remedia quaerere vel potius quae certissima offereban-
tur amplecti. Ut enim cuiusque privati, ita etiam cuiusque episcopi et cuiusque eccle-
siae et nationis est, prius sua vitia corrigere quam de alienis corrigendis consilium ad-
ferre. Et quanquam aliarum nationum errata nisi ipsis consentientibus emendari non
queant, quis possit tantum obstare nobis Germanis, ut nostra emendemus priores,
quos Dominus ad horum correctionem priores vocavit?
Illud de sectis et haeresibus forsan in nos tortum est. At si tales illis habemur, epi-
scoporum maxime erat nos erroris, si quo teneri putent, convincere et dare operam,
ut rite de religione institutos in viam reducerent; non adeo omnem de religione et vi-
tiis, quibus vitiata religio est, I 81 a I actionem fugere et impedire!
Sed suggerunt hi, qui ut suorum vitiorum correctionem effugiant, aliorum morbis

a) Reklamant: dubitarit.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften