Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Augustijn, Cornelis [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 9,2): Religionsgespräche (1541 - 1542) — Gütersloh, 2007

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.29836#0169
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
ACTA COLLOQUII (1542)

165

est consanguineos, affines et multis modis necessarios, esse cum suis populis haereti-
cos atque schysmaticos; tum etiamsi ea, quae vere catholicae religionis sunt - hoc est
eius quam universi sancti ab initio ad finem usque mundi sequuntur - et satis cog-
noscant et toto pectore colant. Quae enim illi suggestores hisprincipibus confirmant
esse catholica, hoc est credita et observata ab omnibus qui ab initio ecclesiae extite-
runt sanctis, ea pleraque non solum vetus illa probatior ecclesia penitus ignoravit,
verum etiam, si tum extitissent, totis viribus oppugnasset et profligasset. Sed liceat
per nos cuique se quo velit nomine insignire. Tamen qui nostram doctrinam et caep-
tam ecclesiarum reformationem suggillare velit, nosque tanquam non catholicos eo-
que vel haereticos vel saltem schysmaticos notare, hunc affirmamus facere iniuriam
Christo et ecclesiae eius.
Tta quod hiprincipes imperatori tantopere gratias agunt pro eo studio, quod con-
troversiis religionis componendis et christianae reformationi instituendae impendit,
dignum piis principibus est. Sed quam optandum, ut hoc studium sic gratum habe-
rent, ut liberet id veris animis et rationibus adiuvare!
Nam ut concordia religionis et ea forma ecclesiis Christi restituatur, quam ipse
Sponsus eius requirit, nulla alia via esse potest nisi ea ipsa, I 163 I quam imperator
hisce comitiis inire voluit ac etiam tentavit; quod nemo dubitaverit bene cupiens ec-
clesiae et prudens rerum ecclesiasticarum, non ignarus scilicet ut eae habuerunt olim
atque habere debent et ut habent nunc, cum apud nos, tum Romae et in aliis nationi-
bus. Sed ne haec via iniretur, post pontificios ab iis maxime, quorum sententia istud
imperatori datum responsum est, effectum est. Et cum maior pars episcoporum sit
in hoc principum concilio, reformationi certae ipsos incumbere et tam manifesta,
cum in se ipsis tum in aliis et personis et ministeriis ecclesiasticis, vitia corrigere
oportebat, si huius rei in imperatore studium vere gratum haberent. 1 2 3Quales enim
esse et quid praestare deceat episcopos aliosque ecclesiarum pastores et ministros,
cum ex divinis scripturis, tum sacris canonibus et sanctorum patrum scriptis atque
exemplis omnibus iam notissimum est.
3Iam quod fatentur hi principes se sentire, ut in aliis nationibus atque adeo in toto
orbe christiano, ita et in Germania multos invasisse abusus, sectas, haereses et factio-
nes, hoc magis in officio ipsorum praecipue erat, praesertim cum, ut dixi, maxima eo-
rum pars episcopi sint, his tantis malis remedia quaerere vel potius quae certissima
offerebantur amplecti. 4Ut enim cuiusque privati, ita etiam cuiusque episcopi et
cuiusque ecclesiae et nationis est, prius sua vitia corrigere quam de alienis corrigen-
dis consilium adferre. Et quanquam aliarum nationum errata nisi ipsis consentienti-
bus emendari non queant, quis possit tamen obstare nobis Germanis, ut nostra
emendemus priores, quos Dominus ad horum correctionem priores vocavit ?
Illud de sectis et haeresibus forsan in nos tortum est. At si tales illis habemur, epi-
scoporum maxime erat nos erroris, si quo teneri putent, convincere et dare operam,

1. Gratias agunt de studio quod non sequuntur. [Marg.].
2. Quid episcoporum sit, omnibus notissimum. [Marg.].
3. Vitia agnoscunt, et correctio impeditur. [Marg.]
4. Quaelibet natio sua vitia prior corrigere debet. [Marg.].
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften