Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
166

ACTA COLLOQUII (i 541)

blandiuntur, non licere catholicis statibus ullam admittere mutationem in religione,
ceremoniis et ritibus, qui aliquot centenis annis obtinuerunt vel in conciliis consti-
tuti sunt. At nec imperatoria maiestas nec principes electores religionem aut eas ce-
remonias ritusve, quos sancta concilia instituerunt, sed vitia quae in haec invaserunt
et corruptelas mutari volebant, et restitui ea, quae in his vitiose et impie demutata et
mutilata sunt. Quibus quo diutius irritatus est Deus, hoc oportebat ea corrigi et ci-
tius et severius. Nec obiicienda diutina consuetudo est, quae si sine veritate sit, nihil
quam vetustas erroris est1.

Certe quod conculcatis legibus Dei et canonibus sanctissimorumque conciliorum
decretis per simoniam et manifestum ambitum episcopatus et sacerdotia invaduntur;
quod episcopi et alii praelati relictis rebus ecclesiasticis secularia tantum negotia cu-
rant et luxu pompaque ethnicos satrapas potius quam episcopos repraesentant; quod
doctrinam et disciplinam Christi, cui maxime vacare oportebat, nec per alios quidem
rite administrari curant; 2quod manifeste impia doceri populumque quaestus gratia
in manifestas superstitiones induci, quod sacramenta aliasque ceremonias perperam
administrari quaestuique haberi, quod ministris quos gregis exemplaria esse oporte-
bat flagitiose vivere2; quod bona ecclesiastica, quae ad fovenda et conservanda
ecclesiarum ministeria et alendos pauperes publicasque necessitates sublevandas im-
pendi tantum debebant, tam nequiter profundi et dilapidari dissimulant, imo plaeri-
que etiam adiuvant et qui haec monent corrigenda, tanquam haereticos et factiosos
homines saevissime persequuntur: haec profecto quo I 81 b I diutius ecclesiam Christi
destruxerunt et religionem adflixerunt, pietatem profligarunt, hoc maturius et ve-
hementiore poenitentia3 et corrigendi ardentiore studio emendanda erant, et id per
ipsos nostros episcopos, non vel temporum diuturnitate excusanda vel ad concilii
correctionem - quod futurum pauci credunt, pauciores forsan optant, christianum
duntaxat et liberum - reiicienda.
Et valde dolendum, tam infoelices istis principibus - nolo propter principalem re-
verentiam dicere aliquid gravius et his hominibus dignius - consultores contigisse,
qui in tanta luce veritatis ausint, tam sanctis et necessariis consiliis imperatoris et
principum electorum votisque patriae et orbis totius christiani tale tamque indig-
num et imperatoris piis conatibus atque laboribus et electorum religioso consilio
obiicere argumentum: pontifex promittit concilium; imperator recipit id se a ponti-

a) Drf. poenitientia.

i. Cyprianus, Epist. 74,9,1, CSEL 3,2, S. 575,181-182; aufgenommen in Decr. Grat. I, Dist. 8, c. 8
{Friedberg I, Sp. 15).
2-2. Am Ende dieses Satzteiles fehlt ein »permittunt« oder ein Synonym. Im zweiten Druck hat
Bucer dies nicht korrigiert.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften