Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Augustijn, Cornelis [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 9,2): Religionsgespräche (1541 - 1542) — Gütersloh, 2007

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.29836#0172
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
ACTA COLLOQUII (1541)

fice efflagitaturum; ergo nunc non debet iniri ratio ab ipsis imperii ordinibus suas
conciliandi et reformandi ecclesias. Nam, ut dixi, nihil minus imperator et principes
electores quam mutari religionem aut pias submoveri ceremonias voluerunt, dum
recipi articulos conciliatos et institui ecclesiarum sanctarumque ceremoniarum re-
formationem consulerent. Sed id agebant, ut serio tandem de corrigendis manifestis
corruptelis et revocanda syncera religionis doctrina et disciplina cogitaretur et in-
itium aliquod salutare fieret.
Nec foelicius et illud quod subiicitur. Illi consultores principibus suggesserunt
imperatorem rogandum esse, si nec generale nec nationale concilium celebrandum
pontifici et imperatoriae maiestati videatur, ut imperator rursus quamprimum in
Germaniam redire et ordines imperii ad se vocare atque iterum tentare velit, si quo
pacto controversias et dissidia componere et christiane decidere queat. Nam pri-
mum ut de sententia ac voluntate imperatoris volentis et maximopere flagitantis
christianum concilium, ita de sententia et voluntate ponti- I 82 a I ficis christianum li-
berumque concilium horrentis et fugientis dubitare isti non potuerunt. Si ergo ideo
voluntatem pontificis et imperatoris hic coniunxerunt, ut qui utramque necessariam
ad id ut vel nationalis synodus habeatur iudicent, indignum Germanica simplicitate
et veritate faciunt, qui aliquid boni et recti, nedum tam necessariam ecclesiarum re-
formationem, ad concilium reiiciunt. Nam satis compertum habent, ut imperator
pridem nihil ad summam diligentiam reliquum fecerit contendendo a pontifice, ut
liberum et christianum concilium haberetur. Neque nunc primum illud pontifex
sanctissime promisit.
Deinde si censent isti suggestores tum, quando iterum nos pontifex de concilio lu-
dificatus fuerit, imperatorem debere tentare, ut comitiis imperialibus controversiae
religionis decidantur et dissidia componantur, quare non suis principibus consulu-
erunt ut id nunc tentantem imperatorem adiuvissent, non tanta contentione impedi-
vissent? Si enim tunc licebit, et nunc certe licuisset. Quam diu tandem hoc nobis cir-
culo recurrenduma erit: si non possit obtineri generale, habeatur nationale; si nec
hoc, comitium? Nam anno 24. Nurembergae, 26. Spirae, Ratisponae 32. idem om-
nino constitutum est, eaedemque promissiones pontificis et imperatoris de concilio
factae et ab imperatoria maiestate optima fide praestitae, a pontifice autem totos iam
20 annos hac in re Christo Domino, ecclesiae eius et pio imperatori universaeque
huic nationi illuditur1. Interim autem, ut imperator ipse et electores principes probe
consyderarunt ac salutariter monuerunt et hi ipsi quoque principes agnoscunt, ma-
nente hoc religionis dissidio et ecclesiarum et imperii res indies habent deterius et
periculosius.
Aeque non consistit et pugnat secum quod praeterea isti consultores subiecerunt,
ut principes testarentur se apud se definivisse et constituisse, constanter adhaerere et
insistere veteri religioni et verae fidei, sicut ea in sacris evangeliis, conciliis, canoni-
a) Drf. recuerendum.

1. In der Tat war das Drängen auf ein Konzil, um die religiösen Differenzen zu lösen, im großen
und ganzen auf den Reichstagen von 1522 bis 1532 von zentraler Bedeutung.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften