Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
ACTA COLLOQUII (1542)

169

corruptelis et revocanda syncera religionis doctrina et disciplina serio cogitaretur et
initium aliquod salutare fieret.

Nec felicius et illud quod subiicitur. Consultores isti principibus suggesserunt impe-
ratorem rogandum esse, si nec generale nec nationale concilium celebrandum ponti-
fici et imperatoriae maiestati videatur, ut imperator rursus I 166 I quam primum in
Germaniam redire et ordines imperii ad se vocare atque iterum tentare velit, si quo
pacto controversias et dissidia componere et christiane decidere queat. Nam pri-
mum nec de sententia ac voluntate imperatoris volentis et maximopere flagitantis
christianum concilium, ita nec de sententia et voluntate pontificis christianum libe-
rumque concilium horrentis et fugientis dubitare isti [...] potuerunt. Si ergo ideo
voluntatem pontificis et imperatoris hic coniunxerunt, ut qui utramque necessariam
ad id ut vel nationalis synodus habeatur iudicent, indignum Germanica simplicitate
et veritate faciunt, qui aliquid boni et recti, nedum tam necessariam ecclesiarum re-
formationem, ad concilium reiiciunt. Nam satis compertum habent, imperatorem
pridem nihil ad summam diligentiam reliquum/emse contendendo a pontifice, ut li-
berum et christianum concilium haberetur, pontificem autem, quoties conciliumpro-
misit, aperte orbi illusisse, ut qui vix ulla ab re magis abhorreat.
Deinde si censent isti suggestores tum, quando iterum nos pontifex de concilio
ludificatus fuerit, imperatorem debere tentare, ut comitiis imperialibus controver-
siae religionis decidantur et dissidia componantur, quare [...] suis principibus non
consuluerunt ut imperatorem id nunc tentantem [...] adiuvissent, non tanta conten-
tione impedivissent ? Si enim tunc licebit, et nunc certe licuisset. 1 Quam diu [...] hoc
nobis circulo recurrendum erit: si non possit obtineri generale, habeatur nationale;
si nec hoc, comitium imperiC Nam anno 24. Nurembergae, 26. Spirae, Ratisponae
32. idem omnino constitutum est, eaedemque promissiones pontificis et imperatoris
de concilio factae, quae ab imperatoria maiestate optima fide praestitae sunt\ a ponti-
fice autem totos iam 20 annos hac in re Christo Domino, ecclesiae eius et pio impe-
ratori universaeque huic I 167 I nationi illuditur. Interim vero, ut imperator ipse et
electores principes probe consyderarunt ac salutariter monuerunt et hi ipsi [...]
principespariter agnoscunt, manente hoc religionis dissidio et ecclesiarum et imperii
res indies habent deterius et periculosius.
Aeque non consistit et pugnat secum quod praeterea isti consultores subiecerunt
[...], principes [...] definivisse et constituisse, se constanter adhaerere et insistere
velle veteri religioni et verae fidei, sicut ea in sacris evangeliis, conciliis, canonibus et
constitutionibus ecclesiae catholicae scriptisque sanctorum patrum tradita est et inde
ab apostolorum tempore ad haec usque tempora pervenit; similiter etiam decretis,
mandatis et ordinationibus per imperatoriam maiestatem et communes ordines im-
1. Quoties a comitio ad generale, inde ad nationale, et rursus ad comitium. [Marg.].
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften