Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Augustijn, Cornelis [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 9,2): Religionsgespräche (1541 - 1542) — Gütersloh, 2007

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.29836#0176
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
172

ACTA COLLOQUII (1541)

molimur. At istuc si fiat, his consultoribus ut opibus ecclesiae sic in ecclesiae ruinam
incumbant et exitium accelerent, nihil loci relinquetur.
Sed videndum, quam sibi constent etiam de decretis comitioruma. Et ut alia prae-
teream, de Augustano et Ratisponensi, quae maxime urgent, tantum admonebo. In
Augustano constitutum est, ut in nullius ditione tolerentur sacerdotes qui palam in-
honeste et irreligiose vivant; singulariter vero, ut hi prohibeantur habere consuetu-
dinem cum inhonestis et impudicis mulieribus aut tales domi suae fovere, vestibus
uti sacerdotali ordine indignis aut alias secus quam eos deceat conversari; utque
penae sumantur de iis, qui secus fecerint nec cuiquam, ut aliquamdiu factum, id im-
pune abire permittatur1. Huic tam salutari et necessariae constitutioni quis - non
dico: aliorum principum, sed: episcoporum - hactenus paruit? quis satisfecit?, cum
id ipsum tamen sit et in divina lege et canonibus gravissime sancitum. Ad eundem
modum contra blasphemias, contra furiosum illud et patriae exitiosissimum flagi-
tium certandi poculis, contra luxum vestium et alios immanes sumptus, contra
usuras aliasque fraudes humanorum commerciorum multa saluberrime in eodem
Augustano decreto sancita sunt2. Quotus autem I 83 b I quisque principum, imo
episcoporum est, qui non hac sanctissima et necessaria lege contempta illa tanta
mala etiam suis cum impensis, tum exemplis alat et foveat? De insania, qua se et alios
certamine bibendi strenue inter se furunt, quid attinet dicere?; cum non pauci, qui
malum hoc teterrimum et nocentissimum ex animo antehac execrabantur, nunc eo
summam sibi petant gloriam. Ita luxus vestium aliorumque sumptuum profluvium
apud quem principum non cottidie horrendum in modum proficit: subditos tributis
periculose premit! Nec id solum, verum etiam foeneratoribus, execrandis illis et no-
centissimis humanae societatis pestibus, omnia patefacit et addicit, eosque meritis ac
constitutis poenis, quibus coercendi erant, eximit! Si iam adeo stat sententia, ab Au-
gustano decreto non recedere, quare adeo nulla eius ratio habetur in his, quae tam
sancta et cum veteri vera religione et disciplina consentanea continet?
Ita in decreto comitii Ratisponensis proximeb ante hoc celebrati constitutum est
ut, si pontifex celebrare concilium intra annum detrectaret, alius imperii conventus
haberetur et in eo semel, sive indictione generali, sive alia ratione qua effici aliquid
posset, tandem vera de religione consensio constitueretur3. Iam pontifex ut ante
saepe fidem fefellit; comitium quoque impedito aliis rebus imperatore non est habi-
tum toto novennio. Si nunc cordi est hisce suggestoribus, stare decretis comitiorum,
quare non fuerunt principibus authores, ut hisce iam potius comitiis, tanto post-
quam institutum erat intervallo celebratis, semel de componendis, quae nos tenent
implicatos, de religione controversiis agi serio et statui aliquid sinerent, molientem-
a) Drf. commitiorum.
b) Drf. peroptime.
1. Neue ... Sammlung Reichs-Abschiede, Th. 2, S.313, offensichtlich wider die evangelischen
Geistlichen gerichtet.
2. S. die >Ordnung und Reformation guter Policey<, ebenda, S. 332-345.
3. Für den Abschied des Regensburger Reichstags 1532 s. DRTA.JR 10, Teilband 3, Nr. 549, bes.
2.58-63, S. 1513-1514.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften