Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
ACTA COLLOQUII (1542)

m

- non dico: aliorum principum, sed: episcoporum - hactenus paruit ? quis satisfecit ?;
cum id ipsum tamen sit et in divina lege et canonibus gravissime sancitum. Ad eun-
dem modum contra blasphemias, contra furiosum illud et patriae exitiosissimum
flagitium certandi poculis, contra luxum vestium et alios immanes sumptus, contra
usuras aliasque fraudes humanorum commerciorum multa saluberrime in eodem
Augustano decreto sancita sunt. Quotus autem quisque principum, imo episcopo-
rum est, qui non hac sanctissima et necessaria lege contempta illa tanta mala etiam
suis cum impensis, tum exemplis alat et foveat ? De insania, qua se et alios certamine
bibendi strenue interficiunt, quid attinet dicere ?; cum non pauci, qui malum hoc te-
terrimum et nocentissimum ex animo antehac execrabantur, nunc eo summam sibi
petant gloriam. Ita luxus vestium aliorumque sumptuum profluvium ad quem prin-
cipum non cottidie horrendum in modum proficit?: subditos tributis periculose
premit! Nec id solum, verum etiam foeneratoribus, execrandis illis et nocentissimis
humanae societatis pestibus, omniapatefecit et addicit, eosque meritis ac constitutis
poenis, quibus coercendi erant, eximit! Si iam adeo stat sententia, ab Augustano de-
creto non recedere, quare adeo nulla eius ratio habetur in his, quae tam sancta et cum
veteri vera religione et disciplina consentanea continet?

!Ita in decreto comitii Ratisponensis proxime ante hoc celebrati constitutum est ut,
si pontifex celebrare concilium intra annum detrectaret, alius imperii conventus 1170 I
haberetur et in eo semel, sive indictione generalis concilii, sive alia ratione qua effici
aliquid posset, tandem vera de religione consensio constitueretur. Iam pontifex ut
ante saepe fidem fefellit; comitium quoque impedito aliis rebus imperatore non est
habitum toto novennio. Si nunc cordi est hisce suggestoribus, stare decretis comitio-
rum, quare non fuerunt principibus authores, ut hisce iam potius comitiis, tanto
postquam institutum erat intervallo celebratis, semel de componendis [...] contro-
versiis religionis agi serio et statui aliquid sinerent, molientemque id tanta fide et dili-
gentia imperatorem pro sua portione adiuvarent, quam ut omnia rursus ad conci-
lium primum generale, deinde nationale, mox imperialem conventum reiicienda
censerent? Sed ubi partim ignoratione tantae causae, partim Romanensium artibus
et violentia decretum est, quod cum veteri religione et fide et sanctissimis concilio-
rum sanctionibus plane pugnat, id vero servandum isti consultores censent, quia id
ipsorum patrocinatur cupiditatibus. Quod vero statutum est secundum legem Dei et

1. Ut neglectum decretum Ratisponense. [Marg.].
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften