Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Augustijn, Cornelis [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 9,2): Religionsgespräche (1541 - 1542) — Gütersloh, 2007

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.29836#0187
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
ACTA COLLOQUII (1542)

183

ista causae huius ad concilium videri possit nihil aliud quam captatio opportunitatis
in nos decernendi, quod convenit in manifestos haereticos. Sed longe aliter habere
haec omnia hi principes deprehendent, ubi Dominus dederit ut aliquando iustam de
his cognitionem admiserint et non utramque aurem hisce vere malis et quae sua sunt
quaerentibus consultoribus, [...] sed alteram bonis, qui et spectant et cupiunt quae
Christi sunt, accomodaverint.
Quarta causa - ea vereor ut [...] omnium verissima sit - metui scilicet ab hisprin-
cipibus ne, si admitterentur articuli conciliati atque ita aliqua, quanquam summe ne-
cessaria, rerum ecclesiasticarum reformatio fieret, existimatio pontificis et horum
ipsorum principum aliquo modo imminueretur ipsique se obnoxios facerent vulgi
obtrectationibus. !Nampraeterquam quod carni et principi mundi superstitio per se
unice grataa est et summis viribus vindicanda ducitur, haec certe [...] sanctae conci-
liationi et restau-1 177 I rationib religionis causa omnium maxime obstat, quod piget
recurrere bene quam procurrere male, viderique non vera sectatum esse atque defen-
disse [...]. At si vera et una gloria est probari Domino, haec sola spectanda et quae-
renda est, nec debet quisquam sui, sed omnes nominis Dei sanctificandi rationem et
curam in omnibus rebus habere cunctisque curis aliis praeferre. Et quibus id Domi-
nus non largitur, ut eam quae ab hominibus est gloriam plane contemnant et eam
quae a Domino est solam ambiant, cum his de religione Christi nunquam obtineri
consensio piis poterit. »Quomodo enim vos«, inquit Dominus, »potestis credere,
cum gloriam accipitis a vobis invicem?«
Ex his itaque, lector, probe agnosces et iudicabis, quam vere infelices et toti ec-
clesiae Dei ac patriae calamitosi consultores isti sint, qui hisce principibus persua-
serunt et eiusmodi, quas vides quales sunt, rationibus, ut tam sanctam, tam neces-
sariam, tam desyderatam omnibus piis religionis conciliationem et restitutionem
eamque adeo commoda et optata ratione ab imperatore institutam, ab aliis et
maioris partis principibus et ordinibus tam prudenter et religiose comprobatam et
expetitam, reiiciendam in manus pontificis putaverint tantaque contentione inste-
terint. Orandus itaque Dominus est, ut his principibus, submotis [...] irreligiosis
illis et non nisi ad malum prudentibus, pios et ad salutem ecclesiae et patriae sa-
pientes consultores adiungere dignetur; aut ipsis principibus largiri, ut ista, quibus
continetur ipsorum et omnium sempiterna salus, per se cognoscere et iudicare
queant et velint.
Quos rogo, ut hanc meam annotationem et admonitionem aequi bonique faci-
ant. 1 2Causa enim Christi et ecclesiae hic agitur, in qua omnibus qui Christi sunt
dicenda et scribenda sunt quaecunque ad gloriam Christi et electorum salutem in-
tersunt, sine ullo personarum respectu. I 178 I Cumque ipsi suis suggestoribus per-
miserunt haud obscure et falsis de causis notare imperatoriam maiestatem aliosque
a) Drf. gtata.
b) Drf. restau-atione.

1. Maximum condliationis impedimentum, quodpiget videri mutasse sententiam. [Marg.].
2. In causa Christi agendum lihere. [Marg.].
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften