Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
i82

ACTA COLLOQUII (1541)

quae sua sunt quaerentibus1 consultoribus, quod sentient, sed alteram bonis, et qui
spectant et cupiunt quae Christi sunt, accomodaverint2.

Quarta causa - verendum ut sit omnium verissima - metui scilicet ab his ne, si ad-
mitterentur articuli conciliati atque ita aliqua, quanquam summe necessaria, rerum
ecclesiasticarum reformatio fieret, existimatio pontificis et horum ipsorum princi-
pum aliquo modo imminueretur ipsique se obnoxios facerent vulgi obtrectationi-
bus. Nam post eam causam, quod carni et principi mundi3 superstitio per se unice
grata est et summis viribus vindicanda ducitur, haec certe maximae sanctae concilia-
tioni et restaurationi religionis causa obstat, quod piget recurrere bene quam pro-
currere male4 5 viderique non vera sectatum esse atque defendisse nimis dedecorosum
habetur. At si vera et una gloria est probari Domino, haec sola spectanda et quae-
renda est, nec debet quisquam sui, sed omnes nominis Dei sanctificandi rationem et
curam in omnibus rebus habere. Et quibus id Dominus non largitur, ut eam quae ab
hominibus est gloriam plane contemnant et eam quae a Domino est solam ambiant,
cum his de religione Christi nunquam convenire piis poterit. »Quomodo enim vos«,
inquit Dominus, »potestis credere, cum gloriam accipitis a vobis invicem?«3
Ex his itaque, lector, probe agnosces et iudicabis, quam vere infelices et toti eccle-
siae Dei ac patriae calami- I 87 b I tosi consultores isti sint, qui hisce principibus per-
suaserunt et eiusmodi, quas vides quales sunt, rationibus, ut tam sanctam, tam neces-
sariam, tam desyderatam omnibus piis religionis conciliationem et restitutionem
eamque adeo commoda et optata ratione ab imperatore institutam, ab aliis et maioris
partis principibus et ordinibus comprobatam et expetitam, reiiciendam in manus
pontificis putaverint tantaque contentione insteterint. Orandus itaque Dominus est,
ut his principibus, submotis istis irreligiosis et non nisi ad malum prudentibus, pios
et ad salutem ecclesiae et patriae sapientes consultores adiungere dignetur; aut ipsis
principibus largiri, ut ista, quibus continetur ipsorum et omnium sempiterna salus,
per se cognoscere et iudicare queant et velint.
Quos rogo, ut hanc meam annotationem et admonitionem aequi bonique faciant.
Causa enim Christi et ecclesiae hic agitur, in qua omnibus qui Christi sunt dicenda
et scribenda sunt quaecunque ad gloriam Christi et electorum salutem intersunt,
sine ullo personarum respectu. Cunque ipsi suis suggestoribus permiserunt haud

1. Vgl. I Kor 10,24; Phü 2,4.21.
2. Bucer macht eine Anspielung auf einen Ausspruch Alexanders des Großen, der sich in Eras-
mus, Apophthegmata, LB IV, 200F findet: »Idem initio quum in causis capitalibus sederet iudex, ac-
cusatori alteram aurem occludebat. Rogatus cur id faceret, Alteram, inquit, integram servo reo«; vgl.
Walther, Proverbia 7, Nr. 35036a; BDS 9,1, S. 163,29-165,3.
3. Vgl. für den Ausdruck z.B. Joh 12,31.
4. Lucianus, Asinus 18. Wahrscheinlich hat Bucer den Ausdruck aus Erasmus, Adagia entlehnt;
vgl. Erasmus, Adag. 832, ASD 11,2, S.356, 678-688.
5. Joh 5,44.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften