Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Augustijn, Cornelis [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 9,2): Religionsgespräche (1541 - 1542) — Gütersloh, 2007

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.29836#0199
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
ACTA COLLOQUII (1542)

!9 5

iuste vivendi Spiritum cunctaque praesentis et futurae vitae bona ab uno Christo pe-
tant, omnemque vitam suam hoc Spiritu freti et acti eo instituant, ut proximis suis
omnia sint, fiant, faciant et patiantur, quo et illi sese Christo Domino vere cognito
totos viva fide consecrent, in proximis suis omni genere bonorum operum ex syn-
5 cera charitate manantium glorificando, et quicquid vel in doctrinam vel in dispensa-
tionem sacramentorum aliasque ceremonias irrepsit quod huc non facit, nedum
quod cum hac ratione Christum praedicandi et ei homines adducendi pugnet, pri-
mum doctrina, deinde re ipsa corrigant et amoliantur.
His vero, uta huic sanctissimae et eidem operosissimae I 211 I sese functioni totos et
10 quam expeditissime atque sanctissime addicere et incumbere queant, et omnimoda
vacatio aliorum munerum et negotiorum cum concedenda, tum indicenda, et quan-
tum rerum et facultatum et vitae huius et ministerii necessitas requirit, suppeditan-
dum erit; quoque id fieri possit, scholasb etiam restitui et inc tanta ministrorum in-
opia ad ministerium idoneosd iuvenes educari et digne instrui necesse erit; eaque de
15 causa severissime revocandi erunt illi canones, qui vetant cuiquam de facultatibus
ecclesiae plus concedi quam suo ipse de ecclesia ministerio mereatur, quique non
cantores modo et lectores, sed ne diaconos quidem presbyteris vel liberalitate sti-
pendiorum vel administrationis authoritate praeferri patiuntur.
Cumque omnes pridem videmus - et id tam gravi ecclesiarum damno - quam
20 paucissimis datum esse, sicut Pauloe erat, propter regnum coelorum castratis, quem-
admodum tot iam seculis, hoc est ab eo quod per Gregorii Septimi invictam pertina-
ciam uxores tandem ereptae ministris ecclesiarum sunt1, cum summa religionis per-
nitie connictumf est ad tam exitiosam omni pietati - quia regno Dei plane excludit et
Spiritu Dei prorsus evacuat - scortationem contra et Dei et sanctorum canones, ut
25 nunc, si adhuc non amplius, ut oportebat, saltem etiam conniveatur ad sanctum et
omnibus non ad coelibatum divinitus vocatis ad cunctam pietatem maxime accomo-
dum et utile coniugium; qua in re ecclesia^ sicut sequitur canonem Spiritus Sancti per
Paulum editum et meliorem veteris ecclesiae disciplinam, ita ecclesiaeplurimum con-
fereth, nam hinc ministrorum sanctimonia restituta et ex plebe omnis impudentia fa-
30 cilius profligabitur et sacro ministerio sua dignitas et existimatio reparabitur ipsisque
ministrorum conscientiis, ut fide certa Deo ministrent, consuletur.

a) eingefügt: se.
b) Drf. scholae.
c) fehlt lm Text.
d) Drf. idonei.
e) Drf. Paulus.
f) Drf. convictum.
g) Drf. ecclesiae.
h) Drf. conferent.

1. Anno Domini 1074. [Marg.].
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften