Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
194

ACTA COLLOQUII (1541)

tentes remissionem peccatorum bonumque pie, sancte et iuste vivendi Spiritum
cunctaque presentis et futurae vitae bona ab uno Christo petant, omnemque vitam
suam hoc Spiritu freti et acti eo instituant, 192b! uta proximis suis omnia sint, fiant,
faciant et patiantur, quo et illi sese Christo Domino vere cognito totos viva fide con-
secrent, in proximis suis omni genere bonorum operum ex syncera charitate manan- 5
tium glorificando; et quicquid vel in doctrinam vel in dispensationem sacramento-
rum aliasque ceremonias irrepsit quod huc non facit, nedum quod cum hac ratione
Christum praedicandi et ei homines adducendi pugnet, primum doctrina deinde re
ipsa corrigant et amoliantur.
Quibus ut huic sanctissimae et eidem operosissimae sese functioni totos et quam 10
expeditissime atque sanctissime addicere et incumbere queant, et omnimoda vacatio
aliorum munerum et negotiorum cum concedenda, tum indicenda, et quantum re-
rum et facultatum et vitae huius et ministerii necessitas requirit, suppeditandum erit;
quoque id fieri possit, scholae etiam restitui et in tanta ministrorum inopia ad mini-
sterium idonei iuvenes educari et digne instrui1, severissime revocandi erunt illi ca- 15
nones, qui vetant cuiquam de facultatibus ecclesiae plus concedi quam suo ipse de
ecclesia ministerio mereatur2, quique non cantores modo et lectores, sed ne diaconos
quidem presbyteris vel liberalitate stipendiorum vel administrationis authoritate
praeferri patiuntur3.
Cumque omnes adeo diu iam videmus - et id tam gravi ecclesiarum damno - 20
quam paucissimis datum esse sicut Paulo propter regnum coelorum castratis4,
quemadmodum tot iam seculis, hoc est ab eo quod per Gregorii Septimi invictam
pertinaciam uxores tandem ereptae ministris ecclesiarum sunt5, cum summa religio-
nis pernitie connictum est ad tam exitiosam omni pietati, quia regno Dei plane ex-
cludentem scortationem contra et Dei et sanctorum canones6, ut nunc, si adhuc non 25
amplius ut oportebat, saltem etiam conniveaturb ad san- 193a! ctum et omnibus non
ad celibatum divinitus vocatis ad cunctam pietatem maxime accomodum0 et utile
coniugium7; idque sicut secundum canonem Spiritus Sanctid per Paulum editum et
a) Reklamant; nicht im Text.
b) Drf. conviveatur.
c) Drf. accomodnm.
d) Drf. Sanctus.

1. Hier fehlt etwas; im zweiten Druck hat Bucer dies verbessert.
2. Konzil von Agde (506), c. 36, Mansi 8, Sp. 311; aufgenommen in Decr. Grat. II, Causa 1, qu. 2,
c. 10, vgl. C.9 (Friedberg 1, Sp.411).
3. S. >Responsum<, oben, S. 77, Anm. 5, 7.
4. Vgl. Mt 19,12.
5. Die Durchsetzung des Priesterzölibats war nicht nur Gregor VII. zu verdanken. Er spielte darin
aber eine beträchtliche Rolle; vgl. Plöchl 2, 2. Aufl., S. 183-185; Hauck 3, 9. Aufl., S.774-783. Im
12. Jahrhundert war der größte Teil der Priester noch verheiratet; vgl. Hauck 4, 9. Aufl., S. 92-93.
6. Vgl. BDS 9,1, S.479, Anm.315.
7. Der Satz ist verwickelt und unklar. Wahrscheinlich hat Bucer >ut< elliptisch verwendet zum
Ausdruck eines Wunsches. Der Satz bedeutet dann: Es wäre zu wünschen, daß, sowie man seit Gre-
gor VII. die Hurerei der Priester durch die Finger gesehen hat, man jetzt die Priesterehe durch die
Finger sieht.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften