Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Augustijn, Cornelis [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 9,2): Religionsgespräche (1541 - 1542) — Gütersloh, 2007

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.29836#0208
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
204

ACTA COLLOQUII (1541)

iniremus comprobatus non fuis- I 96 a I set, denique si non ipse Eccius tam diu nobis
in colloquio collega assedisset et maximam illam Libri partem, quae eo praesente ex-
cussa est, in his quae utrinque concordata sunt, ut sana et catholica non sua voce tan-
tum sed partim etiam scripturae suae testimonio recepisset, haberet forsan quod illu-
strissimae, illustribus et magnificis dominationibus vestris praetexeret, ne eum plane
calumniari existimarent.
Nunc autem cum illae sciant, quo consilio nos adhibiti, qua diligentia Liber et per
quos ante colloquium excussus, qua ratione colloquium ceptum et assidente multo
tempore Eccio gestum fuerit, non est cur metuamus eum vobis ullum fucum facere
posse. Imo vestrae illustrissima, illustres et magnificae dominationes, non nos tan-
tum sumus, quae, si Ecciana persuasio obtineat, in gravem suspitionem sui muneris
sibi commissi non satis fideliter acti adducantur; quo scilicet tanto tempore collatio-
nis de religione adsederint et tamen de his quae deprehendit Eccius tam obfutura et
religioni et imperio, sacratissimum caesarem non in tempore admonuerint et suam
maiestatem ac omnes simul ordines cum tanta suarum rerum iactura in hoc articulo
tam diu remoratae sint.
Sed gratia Deo, illustrissima, illustres et magnificae dominationes vestrae hanc ha-
bent apud imperatoriam maiestatem inviolabilem fidem, hanc obtinent apud totum
orbem suae virtutis et integritatis laudem, ut nemo dubitet quin vobis potius quam
uni Eccio in hac re fides adhibenda sit, praesertim quod vos ad colloquium istud non
obiter accessistis, quod quae ultro citroque disputata sunt, non per transitum (ut dici
solet) sed attentis animis, idque ex impera- I 96 b I torio mandato vobis facto exce-
pistis et memoria- non dubium est - recte et bene tenetis. Gratia item Deo, quod illu-
strissimaa, illustresb et magnificae dominationes vestrae viderunt Eccium colloquio
et excussioni Libri usque ad articulum de eucharistiac nobiscum interesse, quod au-
diverunt eum omnia quae eousque conciliata sunt, sua voce nobiscum approbare.
Gratia denique Deo, quod et ipsius Eccii manus apud nos est, qua testatum reddere
possumus toti orbi, ipsum non in quovis, sed in articulo omnium maximo, qui iusti-
ficationis est, eam sententiam quam Liber caesari oblatus complectitur, libenter ap-
probasse; ne dicamus quod ipse solus primus author fuerit, quo articulo, qui de
eadem re in Libro per caesarem collocutoribus exhibito copiosior erat, expuncto
macrior iste et qui maiori explicationed - quod inter colloquendum testati sumus -
indiget, site substitutus. Porro qua specie, quo gestu, quibus affectibus colloquium
istud peractum sit et num ludentes an serio contulerimus, num invicem libenter ces-
serimus, quum ad morbum usque a quibusdamf nobis laboratum sit, et vos optime
scitis et actio ipsa satis declarat. Atque utinam a principibus et proceribus illis, apud

a) Drf. illustrissimae.
b) Drf. illustris.
c) Drf. eustharia.
d) Drf. explocatione.
e) Drf. si.
f) Drf. quibusdem.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften