Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
ACTA COLLOQUII (i 542)

205

inter nos colloquuturos conventa sunt, plurimum detulerit-priusquam colloquium
iniremus comprobatus non fuisset, denique si non ipse Eccius tam diu nobis in col-
loquio collega assedisset et maximam illam Libri partem, quae eo praesente excussa
est, in his quae utrinque concordata sunt, ut sana et catholica non sua voce tantum
5 sed partim etiam scripturae suae testimonio recepisset, haberet forsan quod lllustris-
simae, illustribus et magnificis dominationibus vestris praetexeret, ne eum plane ca-
lumniari existimarent.
'Nunc autem cum illae sciant, quo consilio nos I 203 I adhibiti, qua diligentia Liber
et per quos ante colloquium excussus, qua ratione colloquium ceptum et assidente
10 multo tempore Eccio gestum fuerit, non est cur metuamus eum vobis ullum fucum
facere posse. Imo [...] illustrissima, illustres et magnificae dominationes vestrae, non
nos tantum sumus, quae, si Ecciana persuasio obtineat, in gravem suspitionem sui
muneris sibi commissi non satis fideliter acti adducantur; quo scilicet tanto tempore
collationis de religione assederint et tamen de his quae deprehendit Eccius tam obfu-
15 tura et religioni et imperio, sacratissimum caesarem non in tempore admonuerint et
suam maiestatem ac omnes simul ordines cum tanta suarum rerum iactura in hoc ar-
ticulo tam diu remoratae sint.
Sed gratia Deo, illustrissima, illustres et magnificae dominationes vestrae hanc ha-
bent apud imperatoriam maiestatem inviolabilem fidem, hanc obtinent apud totum
20 orbem suae virtutis et integritatis laudem, ut nemo dubitet quin vobis potius quam
uni Eccio in hac re fides adhibenda sit, praesertim quod vos ad colloquium istud non
obiter accessistis, quod quae ultro citroque disputata sunt, non per transitum (ut dici
solet) sed attentis animis, idque ex imperatorio mandato vobis facto excepistis et me-
moria - non dubium est - recte et bene tenetis. Gratia item Deo, quod illustrissimaa,
25 illustresb et magnificae dominationes vestrae viderunt Eccium colloquio et excus-
sioni Libri usque ad articulum de eucharistia nobiscum interesse, quod audiverunt
eum omnia quae eousque conciliata sunt, sua voce nobiscum approbare. Gratia de-
nique Deo, quod et ipsius Eccii manus apud nos est, qua testatum reddere possumus
toti orbi, ipsum non in quovis, sed in articulo omnium maximo, qui iustificationis
30 est, eam sententiam quam Liber caesari oblatus complectitur, libenter approbasse;
ne dicamus quod I 204 I ipse solus primus author fuerit, quo articulo, qui de eadem
re in Libro per caesarem collocutoribus exhibito copiosior erat, expuncto macrior
iste et qui maiori explicatione - quod inter colloquendum testati sumus - indiget, sit
substitutus. Porro qua specie, quo gestu, quibus affectibus colloquium istud perac-
35 tum sit et num ludentes an serio contulerimus, num invicem libenter cesserimus,
quum ad morbum usque a quibusdam nobis laboratum sit, et vos optime scitis et
actio ipsa satis declarat. 1 2Atque utinam a principibus et proceribus illis, apud quos
Ecciana persuasio nimis cito ac praepropere obtinuit, et nostro labore in ipsorum
a) Drf. illustrssimae.
b) Drf. illustris.
1. Liber ante colloquium a multis et magnis excussus. [Marg.].
2. Contra D. Iulium et Gropperum non auditos Ecciana calumnia a quibusdam recepta. [Marg.].
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften