Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
20 6

ACTA COLLOQUII (1541)

quos Ecciana persuasio nimis cito aca praepropere obtinuit, et nostro labore in ipso-
rum gratiam insumpto tantum meriti essemus ut nos prius de conciliatis articulis au-
dissent - praesertim quod de his rationem reddere semper fuimus parati - quam eos
et damnassent et per caesarem damnandos et supprimendos suo scripto, quod cae-
sareae maiestati offerre decreverunt, iudicassent. Sed non gravate hanc mercedem
laboris et officii nostri, quam habemus cum omnibus bonis, qui reipublicae labanti
I 97 a I bene et ex animo consultum volunt, communem, referimus, a Deo optimo
maximo aliam expectaturi, si tamen illustrissima, illustres et magnificae Dominatio-
nes vestrae famam et opinionem nostram ab iniqua ista calumnia vindicare non de-
trectent. Detrectare vero non possunt, nisi suscepti officii - praesides enim et testes
totius actionis nostrae constituti sunt - immemores esse velint et nostrae praesenti
necessitati, ad quam caesaris et illarum autoritate sumus adacti, subvenire nolint.
Scimus christiani hominis esse iniurias iniuste illatas patienter ferre; sed interim
scimus crudelis hominis esse suam famam negligere1, maxime cum hinc veritati peri-
culum et infirmioribus scandalum imminet. Quamobrem illustrissimam, illustres et
magnificas dominationes vestras per Deum optimum maximum, cuius negotium vo-
bis praesentibus et iubentibus egimus et peractum Eccio, priusquam Liber caesari
redderetur, renunciavimus, oramus et petimus ut pro suo officio, quo perfuncti sunt,
soli veritati testimonium perhibere et inprimis augustissimo caesari, deinde reveren-
dissimo legato, adhaec reverendissimis et illustrissimis electoribus, denique caeteris
principibus, praelatis et proceribus, apud quos omnium gravissime sumus traducti,
scripto vestro significare velitis, quo consilio huic actioni per caesarem adhibiti fue-
rimus, qua fide et diligentia in mandato negocio versati simus, breviter ut quid vos
de tota nostra actione sentiatis, publice testari dignemini, quo hoc vestro testimonio
omni prorsus exceptione maiore opinionem nostram laesam apud omnes in inte-
grum restituere et calumniam, qua immerentes impetiti sumus, depellere ac perpetua
et irrefragabili testificatione fidem et innocentiam nostram toti orbi comprobare
possimus.
Fe- I 97 b I cerint eo illustrissima, illustres et magnificae dominationes vestrae rem
se longe dignissimam et nobis plane necessariam, perpetua observantia et obsequio
erga eas pensandam.
Illustrissimae, illustrium et magnificarum dominationum vestrarum observantis-
simi et deditissimi
Iulius Pflug.
Ioannes Gropper.

Elanc supplicationem cum imperatoria maiestas cognovisset et antea testimonium
illustrissimi principis Friderichi Palatini atque illustris domini de Granvela, qui col-
loquio praesederant, de horum virorum et Eccii fide et integritate in colloquio prae-
a) fehlt im Text.

1. Augustinus, Sermo 355,1, MPL 39, Sp. 1569.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften