Kapitelsordnung 1535
Postremo: si enormia vitia in subditis suis cognos-
cant ibique consilium implorent, quomodo mederi
debeant.
Seniores istis omnibus auditis inter se iudicent, de
quibus rebus publice sit agendum et de quibus pri-
vatim, et ut ipsi iudicaverint, ita et faciant nemine
contradicente. Consulo autem, ut si quis ab eis con-
silium petierit quacunque in re, ut ei consilium pri-
vatum dent, nisi ipse consentiat, ut p[ublice] coram
omnibus fratribus consultetur.
Si quis alium de perversa doctrina accusarit idque
rectum fuerit, duo aut tres ad summum ex senioribus
cum eo in occulto agant, ut errores deserat, et eundem
viam veritatis doceant, qua in re omni humanitate
et mansuetudine utantur, ne quemquam exacerbent.
Si quis aliquem de turpi vita accusarit, si crimen
sit dedecorosum aut infamiae obnoxium, ut sunt:
crebra mendacia, adulterium, furtum, sacrilegium,
is corripiatur a duobus senioribus vel ab ipso decano
inter se et ipsum solum. Sin autera fuerit erratum
leve, ut sunt: verba parum verecunda, ebrietates,
quae casu acciderint, blasphemiae etc., in huiusmodi
potest poena pecuniaria statuto synodali constitui
et prohiberi - non magna, sed quae cum quadam
civilitate et hilaritate exigi posset, ne res fiat odiosa.
Si quis autem coram omnibus tum errati veniam,
tum eciam pecuniae remissionem petere volet, remit-
tatur ei utrumque.
De subditorum vitiis, si necesse est, publice con-
sultetur. Quae seniores p[ublice] volunt agere, pri-
mum agant deque agendis omnes ordine interrogent.
Inter p[ublicas] actiones non sine magno fructu
tractari possunt nova et perniciosa dogmata. Ita
decanus sic proponat: Talis vel talis haeresis vel
error passim exoritur et latenter serpit. Proinde
consulite, fratres, in medium ex ordine, quomodo
aut quibus articuhs quibusve testimoniis sriptura-
rum possit ei obviari apud fidelem populum, ne
seducantur simphces! Quo quam maiori fructu id
fiat, debent fratres admoneri antea, ut habeant spa-
a Am Rande: Adhortatio, ne peierent4 neque conbi-
bant5 vel nimium bibant, alias subiacebunt poenae
seniorum.
rechtliche Abhandlungen 99]. Stuttgart 1923. 82
bis 92).
tium cogitandi et simphciores erudiantur et confir-
mentur.
Publica actione finita decanus vel senior aliquis,
qui latine vel germanice paucis fratres cohortetur,
ut ministerio dihgentes sint et sana doctrina ac bo-
nis exemplis subditos edificent. In qua exhortatione
potest reprehendere eos (tacitis nominibus et vi-
tatis omnibus circumstantiis, tamen expresso errore
et vitio), qui in praecedenti synodo privatim admo-
niti et correpti se non emendaverint. Potest etiam
communicari, nisi se emendaverint, se in proxima
synodo rem ad fratres omnes delaturum et ex eorum
sconsilio contra talem vel tales acturum.
Istis peractis, quae privatim agenda iudicaverint,
agant consulendo, docendo, corripiendo etc.
Tum, si quid superest temporis, potest honesto et
sobrio convivio perficia, in quo familiaria colloquia
ad familiaritates et amicitias contrahendas aut de
sacris htteris etc.
Ludus nullus permittatur cuiquam tempore syn-
odi pro pecunia aut certe moderetur et excessus
severiter puniatur.
His paucis meis cogitationibus velim tibi tuique
similibus, optime Bernharde, ansam dare plura et
meliora excogitandi. Neque enim necesse est omnia
prorsus hoc modo, quo a me proposita sunt, institui.
Sed praestiterit explorata bonorum fratrum volun-
tate, quos Spiritus Dei ad eiusmodi disciplinam
restaurandam excitaverit, cum illis ipsis potest con-
sultari et de communi sententia omnem rem aggredi.
Si vero putabis aut re ipsa experieris, id fieri non
posse, tamen stuchum et conatus in te merito lau-
dantur, quibus ego servire volui.
Bene vale in Domino et fratres omnes, qui sunt
bona et sincera voluntate, ex me salutato! His om-
nia officia meo nomine promittito vicissimque ro-
gato, ut pro me orent et in Christo valeant!
Datum Norinbergae, 15. Februarii anno 1535.
Andreas Osiander.
4 Das im klassischen Latein meineidig schwören, lügen
bedeutende Wort hat hier doch wohl den Sinn von
fluchen.
5 = zutrinken (vgl. unten S. 189 Anm. 25!).
127