Metadaten

Wolgast, Eike [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Hrsg.]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Hrsg.]; Sehling, Emil [Begr.]; Dörner, Gerald [Bearb.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (20. Band = Elsass, 2. Teilband): Die Territorien und Reichsstädte (außer Straßburg) — Tübingen: Mohr Siebeck, 2013

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30662#0138
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Herrschaft Rappoltstein

sianofcontinetur3. Nominatim autem in Christo
duas naturas confitemur, divinam et humanam, non
permixtas aut confusas, sed coniunctas. Nam pro
salute generis humani, quod sese perdiderat, huma-
nam naturam assumpsit in tempore conceptusque
est e spiritu sancto ex substantia virginis Mariae,
quae stirpis erat Davidicorum4.
[3.] Siquidem, cum Deus creasset hominem ad imagi-
|291r| nem suam5, lumine, sanctitate iustitiaque do-
nasset, is sua sponte per suggestionem diaboli in-
obediens factus6 excidit ab illa praestantissima na-
tura et in omnibus sui partibus corruptus est. Nam
corpore mortalis factus, ac anima aeterno supplicio
(quae mors secunda7 dicitur) addicta est. Cumque
ante peccatum liberum haberet voluntatis arbitri-
um, postquam lapsus est, et se et liberum arbitrium
perdidit et factus est servus peccati8, adeo ut nihil
possit quam peccare per se, quamvis non coactus,
sed ultro id faciat.
[4.] Ergo ab Adamo propagatum est peccatum in
totum genus humanum et per peccatum mors9.
Nam, qui corruptus fuerat, nihil aliud quam sui si-
mile semen generare potuit. Iure igitur omnes dam-
nare poterat Dominus, non solum, qui actualiter
peccaverant, sed etiam parvulos, qui nondum ac-
tualiter peccaverunt, eo quod pravitatem et corrup-
tionem ex utero afferunt.
[5.] At Dominus, cum praevidisset lapsum Adae,
noluit totum genus hominum interire, sed ad offen-
sionem misericordiae suae ante tempora aeterna
partem huius, quam servaret, elegit, alteram in sua
corruptione reliquit arcano suo iudicio, sed tamen
iusto, ut suam in illa iusticiam ostenderet. |291v|

f Korr. aus: Athanasio.
g Erg. am Rand.
h Gestr.: iusticia.
i Korr. aus: satisfecit.

3 Zu den drei Bekenntnissen s. BSLK, S. 21-30 mit der
Einleitung S. XI-XV.
4 Vgl. Mt 1,1; Lk 2,4.
5 1Mos 1,27.

[6.] Iam vero non propter merita, quae praevideret
in electis, sed pro sua gratuita misericordia illos ele-
git in Christo, quem iam inde ante conditum mun-
dum mediatorem constituerat, cuius merito repara-
rentur.
[7.] Atque is mediator Iesus Christus10 postremis
temporibus manifestatus est in carne, qui aeternus
Deus est factusque est nobis a Deo sapientia8, ius-
ticia, sanctificatio eth redemptio, ut, qui gloriatur,
in Domino glorietur11.
[8.] Cum igitur pro nostris peccatis omnibus perfecte
satisfeceriti per mortem, quam perpessus est in cru-
ce, non solum, quae admisimus ante primam grati-
am (ut loquuntur), sed etiam, quae committimus
post primam gratiam, insuper et resurrectione sua
iustitiam, qua inopes eramus, nobis acquisivit, de-
nique ascendit in coelum, cuius possessionem iniit
nostro nomine, ibique sedet ad dextram patris, pro
nobis perpetuo interpellet, donec secundo veniat ad
iudicandum orbem12.
[9.] Quae cum ita sint, impium statuimus, si quis
propriis meritis aut cuiuslibet sancti aut quavis alia
victima conetur propitiare Deum aut satisfacere pro
peccatis aut iustitiam acquirere ante tribunal Dei.
[10.] Atque item impium, si quis alium mediatorem
adoptet |292r| praeter Iesum Christum, cuius nomine
ac merito ad Deum accedat aut eum invocet.
[11.] Sed electio, quae alioquin lateret, patefecit cui-
que piorum, cum adoptationis spiritu donatur13. Ex
quo cum fiducia Deum patrem agnoscunt et invo-
cant per Christum, in quo sunt insiti per fidem.

6 Vgl. 1Mos 3,1-6.
7 Zum Begriff vgl. Off 20,6.14; 21,8.
8 Vgl. Joh 8,34.
9 Vgl. Röm 5,12
10 Vgl. 1Tim 2,5.
11 1Kor 1,30-31.
12 Vgl. das Ende des zweiten Teils des Apostolicum.
13 Vgl. Röm 8,23.

118
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften