Metadaten

Wolgast, Eike [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Hrsg.]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Hrsg.]; Sehling, Emil [Begr.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (3. Band): Die Mark Brandenburg, die Markgrafenthümer Ober-Lausitz und Nieder-Lausitz, Schlesien — Leipzig: O.R. Reisland, 1909

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26784#0358
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
338

Die Mark Brandenburg.

atrociter laesus aut injuria affectus fuerit, ut is
nullam cum laedente ineat reconciliationem, neque
rem cum ipso transigat aut componat insciis fra-
tribus. Et sie laedens pecuniaria poena dignus
inventus, inque ea condemnatus fuerit, tunc una
pars istius poenae vel muletae laeso fratri, altera
vero communi fisco numerabitur.
24. Si quis in tali re contrarium fecerit, is
integrum talerum in fiscum deponat.
25. Si quis fratrum vel cum suis nobilibus,
vel cum alio quopiam justam causam habuerit
apud summum magistratum agendam, aut in officio
suo violenter laesus fuerit, tunc tota fraternitas et
consilio et auxilio illi aderit, atque si res postu-
laverit, adjungantur ipsi ex numero fratrum duo
aut etiam tres, qui tan quam advocati ipsi praesto
erunt, et summis ipsum conatibus adjuvabunt.
26. Praeterea communi totius fraternitatis
consensu receptum est, si quis fratrum cum quo-
piam suorum auditorum de rebus privatis contro-
versiam aliquam habuerit, pastor, ne videatur
semetipsum vindicare de adversario suo, non pro-
hibeat ipsum, sine cognitione causae, adstare bap-
tismati, nec absolutionem vel sacram coenam illi
deneget, sed orta discordia, pastores ad se con-
vocet, ut partem utramque audiant, cognitaque
causa operam dent sedulo, ut pastor cum suo ad-
versario quamprimum reconcilietur, ne aliis rudio-
ribus scandalum praebeatur, nec ministerium male
audire cogatur.

27. De emeritis senibus ita constitutum est,
ut, si quis ob senectam, aut aliam corporis sui
membrorum debilitatem, muneri ecclesiastico diu-
tius praeesse non posset, et alius ipsi substituen-
dus esset, tunc substitutus aut succedens ejusmodi
emerito et debili seni quotannis partem frumenti
missarii in alimoniam, quamdiu vixerit, contribuat.
28. Si quis fratrum ex mortali hac vita,
completo suo curriculo decesserit, tunc tres aut
quatuor vicini fratres per semestre demortui frat-
ris vices, in Ministerio administrando, sedulo
peragant, nihilque proprii commodi (exceptis acci-
dentibus) ex reditibus pastoralibus ejus loci sperent
aut captent, sed omnia viduae ac liberis relictis,
ratione anni gratiae (ut vocant) cedent, ita tamen
ut fratres ipsi hac in re servientes, honeste a
vidua tractentur.
29. Funus defuncti fratris, per quatuor vici-
niores accersitos, piis ac honestis ceremoniis, lec-
tionibus ac cantionibus humi mandabitur, habita
etiam ab uno fratrum concione funebri.
Unterschrieben sind die Constitutiones von
Joachim Asseburg, Johann Christian, Nikolaus
Weide, Johannes Volgen, Job. Sabel, Nikolaus
Neiling, Thomas Kaueberg, Albert Schröder, Phi-
lipp Nicolai, Georg Kinse, .Peter Peithe, Job.
Froben, Christoph Jäger, Balthasar Kickermann,
Jacob Friedrich, Theodor Ditmar, Fabian Schultze,
Joh. Robiz, Stephan Hildebrand, Joachim Hirsch-
felder, Caspar Klostermann, Nic. Trier, Clemens
Lenk, Barthold Siegfried, Paul Hübner.

62. Ritus in Ecclesia Tangermundensi plerique pene diu observati.
[Aus Küster, Tangermündische Denkwürdigkeiten, S. 73—76.]

In hac ecclesia praeter Epistolas et Evangelia
dominicalia populo quatuor proponuntur lectiones.
1. Catechetica duplex a dominis diaconis. Una
latior ac copiosior die solis h. VI. mat. per annuas
vices in templo parochiali; Uter diaconorum hanc
hic habet concionem, idem in pago Milter eodem
anno explicat evangelia, et caetera ibidem admini-
strat officia ecclesiastica, accidentium item solus
fit particeps, nisi alter in ejus absentia vel morbo
vel aliis de causis ipsius obire cogitur vices, tum
ipse accidentia retinet. Altera ab inferiori dia-
cono brevior et succincta die lunae in coenobio.
2. Novi Testamenti a superiore Diacono die Martis.
3. Veteris Testamenti a Domino Pastore die Jovis. I
4. Paulina die Veneris in coenobio tam a Domino
Pastore quam Dominis Diaconis suo ordine.
2. Si summae festivitates celebrando veniunt
et incipiuntur, a die solis per totam septimanam
a concionandi labore feriantur ministri.
3. In summis festis diaconus, qui matutinam
habet concionem, explicat textum evangelicum,

pastor alium convenientem. Alter diaconus lectio-
nem Epistolae.
4. Prima feria officium misste peragit domi-
nus pastor, et ex officio isti etiam habenda est
concio vespertina, quam tamen diaconus, cui offi-
cium missae incumbit, rogatus haut invitus suscipit.
5. Feria secunda in coenobio concio habenda
est hora XII, ad quam habendam unus collegarum
scholae invitatur a ministerio, a domino pastore
in festo natalitiorum Christi: a superiore diacono
in festo Paschatos: ab inferiore in festivitate
Pentecostes.
6. Circa dominicam adventus Domini incipi-
unt ministri publice orare pro felici novi magi-
stratus aut senatus gubernatione, nec non pro novi
consulis aut senatoris, si quis eligendus, electione:
quae intercessio continuatur usque ad I. dominicam
post festum trium Regum.
7. Tempore adventus Domini coetus sympho-
niacus non canit in plateis, ut cives collegis
scholae canentibus Feria 3. Nat. et per toturn an-
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften