Metadaten

Wolgast, Eike [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Hrsg.]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Hrsg.]; Sehling, Emil [Begr.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (4. Band): Das Herzogthum Preussen, Polen, die ehemals polnischen Landestheile des Königreichs Preussen, das Herzogthum Pommern — Leipzig: O.R. Reisland, 1911

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26785#0293
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Ordo ecclesiasticus in unitate fratrum Bohemorum.

275

spe adeo roboratos, ut alios iam quoque illumi-
nare, illisque in ordine continendis praefici possent,
Rom. XV. 14. 1. Cor. II. vers. 6. Phil. III. 15.
Ex his enim eligi solent:
I. Presbyteri, seu censores morum.
II. Eleemosynarum curatores.
III. Aediles.
Presbyteri.
Sunt honesti, graves, pii, e toto coetu eo fine
delecti viri, ut ceterorum omnium conservationi
attendant. Quibus alios (in quibus exorbitantiae
aliquid animaduertitur) commonendi, increpandi;
dissidentes item reconciliandi; et quamcunque
ataxian notaverint in ordinem religendi (sive solis
sive cum pastore, auxiliatores dati sunt) potestas
datur.
Nec non in rebus externis, rem domesticam
concernentibus, iuniores viri et adolescentes horum
consilia exquirere, et ab ipsis fideliter instrui
solent. Id quod exemplis et praxi antiquae ec-
clesiae omnino fieri debere credimus. Videatur
Exod. XIIV. vers. 21. Deut. I. v. 13. 1. Cor. VI.
v. 2. 4. 5. 1. Tim. V. 17.
Similiter e muliebri sexu honestae, prudentes,
graves matronae, attendendum feminis eliguntur,
similique potestate instruuntur. Vide Rom. XVI.
ult. 1. Tim. V. v. 2. 9. 10. Tit. II. 3. 4.
Eleemosynarii.
Eleemosynarii sunt viri prudentes, virtute ac
fide conspicui, quibus gazophylacii (quo unusquis-
que auditorum quoties vult immittit aliquid, ne
quod dextra facit sinistra sciat.) Matth. VI. v. 3.
cura committitur, ut quoties opus nummos eximant,
libris inscribant, et in pauperes (pastore tamen
conscio) erogent. Quantum enim fieri potest mendi-
citatem nostrorum praecavemus, mandato nimirum
dei, Deut. XV. 47. Rom. XII. v. 8. Officii quo-
que ipsorum est orphanis, viduis, aegrotis, pro
evangelio exulibus, ne omni ope destituantur, pro-
videre.
Aediles.
Aediles, sunt viri honesti, quibus aedium
sacrarum, et quas ministri inhabitant, cura com-
mittitur. Ideo et collectas, quater anno fieri solitas,
ad se recipiunt, 2. Reg. XII. vers. 13 quantum
quisque confert nominatim consignant, in aedi-
ficiorum reparationes, aliosque templi usus, erogant,
tandemque acceptorum et expensorum rationem
semel anno ecclesiae reddunt. Ubi et ordinarie
cum operosius sit hoc munus) dimitti, aliique
ipsorum loco eligi, solent.
Hic est inter auditores fratrum ordo, cui non
inviti subiecti sunt ii omnes, utpote quem ex verbo

dei, et experientia propria, aedificationi accom-
modum esse sciunt. Nec se quisquam in ullam
functionem ingerit, ut ob id contemni possit, sed
quisque a coetu toto legitime electus, tam cofi-
denter provinciam in se recipit, quam ad eum
confidenter alii transferunt.
Ordo ministrorum in unitate fratrum.
Ministri ecclesiae nobis sunt sacerdotes seu
ecclesiarum pastores, pro Christo legatione fungentes
ad populum, 2. Cor. V. v. 20. Quorum officium
est, verbum, claves, et sacramenta administrare.
(A sacerdotum appellatione fratres non ab-
horrent, quatenus ea vox sacris dicatam personam
denotat, non sacrificum. Sed bohemica vox, Knez,
molior est, populi praepositum sonans; sicuti et
vicina Knize, principem secularem; quemadmodum
nempe hebraica Cohen, et sacerdotem et principem
politicum sonat. Quia tamen latina voce sacerdos
alios offendi non ignorant, abstinent plerunquae,
et cum illis ecclesiae appellant. Hic tamen, ubi
ministrorum gradus recensentur, distincta appella-
tione opus est.)
Ab his sacerdotibus suis maiores nostri, ne-
que linguarum, neque philosophiae cognitionem
(praesertim cum id in scholarum defectu esse non
posset) requirere soliti sunt. Sed si quem enutri-
tum verbis fidei, ad docendum aptum, sobrium,
prudentem, et quae praeterea in ministro ecclesiae
requirit apostolicus canon, 1. Timoth. III. et Tit. I.
viderunt, eo contenti pro veris Christi legatis
agnoscebant. Quod etiam D. Lutherus collaudavit,
suadens nihilominus, ut quantum possent lingua-
rum adiungerent studium, quemadmodum ex eo
tempore, quantum potuit, fieri consuevit.
Isti habent sub se novellos, ecclesiae mini-
sterio destinatos adiutores suos; supra se autem,
ad ordinis custodiam, episcopos seu antistites suos.
Quos sub se habent et fovent, sunt acoluthi et
diaconi.
Acoluthi.
Acoluthi, sunt adolescentuli a pastoribus ec-
clesiarum in domesticam societatem, eo fine ut in
futurum ecclesiae usum litteris et moribus dili-
gentius quam apud parentes, vel alibi, instruantur,
admissi. Sic etenim Samuel apud Eli, 1. Sam.
III. 1. Elisaeus apud Eliam, 2. Reg. IV. 38. et
turba filiorum prophetarum apud seniores suos,
2. Reg. IV. 20. exerceri soliti sunt. Sic et
Christus discipulos antequam illis ministerium con-
credidisset, apud se fovit et exercitavit. Sic Paulus
Timotheum, Titum, Lucam, pedissequos et comites
habuit unde et ακολονδιαipsis expresse tribuitur,
Luc. I. v. 3. 1. Timoth. IV. v. 6. 2. Timoth. III,
v. 10. in graeco nimirum textu in evidentiam
35*
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften