276
Polen. Die ehemals polnischen Landestheile des Königreichs Preussen.
habet. Atque hinc est, quod iam inde ab apo-
stolicis temporibus gradus iste in ecclesia usur-
patus fuerit. De quo videatur Cyprian, lib III.
epist. XXIII. et conciliorum canones.
Dantautem acoluthis suis fratres haec
officia.
1. Supra ceteram iuventutem composite, mo-
deste, pie sese gerendo, in obsequio et spontanea
deo et ecclesiae servitute alacritati, atque ita
mansuetudine, discipulis dignae, adsuescere, 2. Tim.
III. vers. 10. 14.
2. In theologiae rudimentis exerceri, legendo
et memoriae mandando catechesin maiorem, evan-
gelia, epistolasque breviores ad Timotheum, Titum,
Petri. Psalmos item et hymnos spirituales,
2. Timoth. III. vers. 15.
3. Demandatur ipsis ad preces domi textus
sacri praelectio; quandoque etiam ex eodem textu
ad easdem preces exhortatio; idque tum ad ex-
periendum, qualem deus ad docendum in uno
quoque aptitudinem deposuerit; tum ad acquiren-
dam paulatim in deo parrhesiam, qua suo tempore
in ecclesiae conspectu opus erit, Luc. I. 4. Officii
ipsorum est, ad concionem populum (sicubi non
aliter provisum est) campanarum pulsu convocare,
templum aperire et claudere, lumina (in antelu-
canis congregationibus) curare, atque ita inferiori-
bus istis ecclesiae ministrare, 1. Sam. III. 1.
4. Liberos Christianorum in scholis catechesin
docere, Act. XIIX. 25. 26.
5. Praepositos suos peregre abeuntes comitari;
tum ministerii causa, tum vero ut ipsis honestae
ubique vitae testes sint, adeoque ipsi honestati
ubique adsuescant, 2. Tim. IV. vers. 2. et II. v. 3.
6. Necessitatis tempore demandatur ipsis quo-
que in minori coetu sacri textus, cum commen-
tario aliquo, praelectio; vel etiam (si possunt)
memoriter habenda conciuncula, precesque. Quod
et ipsum pii auditores pie admittunt.
Diaconi.
Diaconi sunt adultiores acoluthi, futuro mini-
sterio iam iam sese praeparantes. Hos fratrum
ministri pro administris, sive adiutoribus, habent,
apostolorum exemplo, Act. VI. v. 2. et Philipp.
I. 1. Quamuis enim ab apostolis primario ad
mensarum ministeria ordinati erant; constat tamen
et praedicasse ipsos, et baptizasse (ut Stephanus,
Act. VI. 10. et Philippus Act. I1X. 5. 12. 35. 38.)
et ad gradum superiorem, ministerii nempe seu
presbyterii, promotos fuisse, 1. Timoth. III. 13.
Itaque gradus hic diaconatus in primitiva ecclesia
constanter fuit servatus: ut ex conciliorum canoni-
bus patet. Quem proinde, etiamsi ab antichristo
cum ceteris in abusum tractus sit, ab ecclesia
eliminari non convenit.
Assignant vero diaconis suis fratres
officii loco.
1. Constanter et fervide sacro-sanctae theo-
logiae studio incumbere, et digne ministerio sese
praeparare, 1. Timoth. III. vers. 13.
2. Pubem in ecclesia et schola religionis
fundamenta docere.
3. In concionibus ad populum habendis
exerceri.
4. Baptismum, quoties mandaverit pastor,
ministrare. Nam et Christus discipulis suis, ante-
quam claves regni coelorum commisisset, baptis-
mum permittebat, Ioh. IV. 2. Sicut et Petrus
discipulis suis, Act. X. 48. Apostolorum vero dia-
conos baptisma peregisse, iam ostendimus.
5. Quoties frequentiori coetu sacra coena ad-
ministratur, nec sufficientes adsunt ministri, ad-
hibentur etiam diaconi ad distribuendum, nonsolum
calicem, sed et panem ; ita tamen, ut non nisi
minister, clavium potestatem habens, absolutionem
populo annuntiet, et verba institutionis solemniter
praemittat.
Atque isti sunt ministrorum adiutores, acoluthi
et diaconi. Praepositi ministrorum, ceu vigiles et
speculatores, sunt episcopi et coepiscopi, seu
seniores et conseniores, qui iunctim constituunt
senatum ecclesiasticum, sive ut alii loquuntur con-
sistorium unitatis.
De antistitibus seu senioribus.
Antistes, seu episcopus. nobis est persona aetate
ac donis dei conspicua, ad ordinis in tota unitate
custodiam omnium ministrorum suffragiis electa,
solenni ordinationis ritu confirmata, et sic auctoritate
publica munita, ut omnes reliqui, suo quisque
loco, officium faciant, opusque dei sine scandalis
! et confusione ubique procedat, attendens, Act.
XX. 28. 1. Pet. V. 1. Concil. Carthag. 4.
Tales episcopi quatuor, quinque, sex (prout ne-
cessitas postulaverit) constitui; et unicuique suo
dioecesis, sive certus ecclesiarum et pastorum
numerus, assignari solent, 2. Corint. X. 13. usque
ad 16. Gal. II. 9.
Dignitas vero eorum prae ceteris ministris,
non in bonorum aut redituum. sed laborum, et pro
aliis curarum, praerogativa fundatur. Qui maior
est inter vos sit tanquam minor, et qui prae-
cedit tanquam ministrator, inquit Christus, Matth.
XXIII. 11. Marc. X. 44. Luc. XXII. 26. Et
iuxta apostolorum canones, presbyter et episcopus
unum idemque sunt, nisi quod episcopus inspec-
torem, sive superintendentem, significat. Ideoque