Metadaten

Wolgast, Eike [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Hrsg.]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Hrsg.]; Sehling, Emil [Begr.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (6. Band = Niedersachsen, 1. Hälfte, 1. Halbband): Die Fürstentümer Wolfenbüttel und Lüneburg mit den Städten Braunschweig und Lüneburg — Tübingen: J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1955

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30040#0491
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Artikel für die Prediger 1571

4. Articuli, qui subscribendi proponuntur illis qui ad ministerium in hac

ecclesia recipiuntur. 1 [1571]

Concordia in doctrina et conjunctio animorum
quae in ministerio summopere utilis et necessa-
ria est singulari Dei beneficio in hac ecclesia
hactenus conservata est certis ac piis rationi-
bus et conditionibus quas hoc loco consignare
communi ministerii deliberatione decretum fuit
XV Sept. anni 1571.

§ 1-

Formam purae doctrinae et sanorum verbo-
rum sicut in scriptis propheticis et apostolicis
et probatis symbolis explicata et in confessione
augustana et apologia eiusdem sicut anno 1530
exhibita et anno 1531 edita sunt atque in arti-
culis schmalcaldicis et catechismis Lutheri de-
clarata sunt fideliter et constanter nobiscum
profiteatur et retineat. Hoc enim est corpus
doctrinae huius ecclesiae.

§ 2.

Corruptelas cum hoc corpore doctrinae pug-
nantes sive olim damnatae sive recens exortae
sint sive imposterum oriantur non amplectatur
nec spargat sed fugiat et damnet praecipue vero
quae in articulis lyneburgicis 2 damnatae sunt.

§ 3.

Motis novis certaminibus non privato suo
judicio vel huic vel illi parti se adjungat nec no-
vas disputationes in ecclesiam hanc invehat sed
cum reliquis fratribus in communi conventu de-
liberet et suam sententiam ad communem mi-
nisterii consensum adjungat.

§ 4.

In tradenda doctrina coelesti non affectat no-
vam aut singularem docendi rationem, sed ei

1 Druckvorlage: Akte G I 2 Nr. 55, Stadtarchiv

Braunschweig, Abschrift.

quae ad aedificationem utilis et in hac ecclesia
recepta est et usitata se conformet.

§ 5.

Usitatos ritus et receptas ceremonias huius
ecclesiae retineat nec quicquam privato arbitrio
sine communi decreto sibi immutandum sumat.
Quicquid vero communi decreto de huiusmodi
ritibus statutum fuerit cum reliquis observet.

§ 6.

Ad communes ministerii conventus sive ordi-
narios sive extraordinarios accedat. Et in deli-
berationibus ea quae judicavit vera pia et ad
aedificationem utilia esse libere fideliter sed ta-
men debita cum modestia et gravitate sine acer-
bitate et contentione proponat.

§ 7.

Non existimet se suae parochiae plena et
exemta autoritate pontificem esse sed quaecun-
que inciderint ea referat ad colloquium. Et
quae cognoverit in aliis parochiis etiam digna
esse deliberatione de iis vel pastores admoneat
vel ad colloquium referat.

§ 8.

Fraternam ministerii communionem debitam
reverentiam et obedientiam diligenter et re-
verenter colat nec eam ulla ratione turbet. Fac-
tiones vero vel cum fratribus vel cum civibus vel
cum exteris nulla ratione quaerat vel alat.

§ 9-

Vitam suam ita instituat et familiam ita gu-
bernet ne cuiquam sit offendiculo, sed dignitatem
ministerii morum gravitate ornet.

2 Zu den 1561 festgelegten Lüneburger Artikeln
vgl. Ph. J. Rehtmeyer III, S. 245 f.; H. Hach-
feld, Martin Chemnitz. 1867, S. 20, 51.

471
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften