Stadt Hildesheim
ante sive post semestre tempus, nisi cum expresso
consensu dn. rectoris tum hospitis etiam permissu,
et quidem bona cum gratia illinc excesserit.
XVIII.
Qui studiorum gratia huc recens accessit intra bi-
duum nomen suum et voluntatem subiiciendi se
disciplinae scholasticae dn. rect., exponito, et
non nisi testimonio morum atque studiorum alibi
tractatorum, quod fide dignum sit, instructus huc
adventato, id quod in album referendus scholasti-
cum, Dn. rectori tradere debet, restituendum, si
bona cum gratia discesserit.
XIX.
Qui semel se disciplinae scholasticae, data prius sub
solenni obligationis formula, obedientiae fide, per
introductionem in scholam subiecit, is ab huius
iurisdictione quacunque demum movente caussa,
nisi impetrato dn. rectoris permissu, se non subdu-
cito, nec stationem suam, in quam collacatus est,
in scholastica militia, sive ante sive [post] mutatio-
num scholasticarum tempus, per clancula ium dese-
rito, licet hosp... hoc fieri posset consensu, sub-
terfugium. Secus enim si fecerit ingratitudinis et
ignominiosi discessus macula publice notabitur.
XX.
Si vero honesta discedendi, et prist[ina]m stationem
deserendi ratio quem urserit, hic si dn. rectori cau-
sam discessus probabilem indicaverit, et gratiis pro
institutionis beneficio peractis praeceptoribus pie
valedixerit, honestam dimissionem sic impetrabit,
si intra triduum discesserit, neque interea quicquam
adversus obedientiam scholasticam commiserit,
ultra hoc tempus si absque impetrata dilatione
temere duraverit, dimissio impetrata irrita esto,
atque discessus eiusmodi pariter clancularius atque
ignominiosus habetor.
XXI.
Diebus feriatis, profestis, ut, quo animum recreent,
corpusque sedentarium commoveant, discipuli ha-
beant, per unam atque altram horam si sine detri-
mento, necessario agendorum, et venia hospitum
fieri liceat, exercitia musica, obambulationes extra
portas, lusus pilae, saltus, et alia ludorum, quae per
motum laboriosa, nec cum periculo corporis, aut tur-
pitudinis nota coniuncta sunt, neque pecuniae lu-
crum spectant, genera permittimus, sed non nisi cum
condiscipulis pacifice sine rixis, et turbulento stre-
pitu tractanda., et loco quidem profano, atque ab
hominum frequentia et morum censura extra portas
remoto. Chartarum igitur lusoriarum, alearum, et a
solo fortunae iactu sine motu corporis pendentium
ludorum, sicut et lotionis per aquam frigidam usu,
nec non lusibus caeteroquin permissis, sed extra
ferias institutis, omnibus interdictum volumus.
XXII.
Nulla quoque cum iis, qui vel ob perpetrata flagitia
ex ordine scholastico sunt exclusi, vel eiusmodi in
eo vitae vel conditionis genere videntur, ut ex eorum
sodalitio depravari facile queant ingenuorum animi,
discipulis esse debet nostris sub gravissima poena
conversatio.
XXIII.
Quae leges ordine sic expositae, ut ad omnes in-
distincte et quidem sine prosopolepsia, pertinent, in
album disci[pl]inae scholasticae subiectorum relatos,
ut nemo quo minus disciplinae sit ardioris hoc quasi
freno constrictus exemtum se forte putet, ita vel
maxime pauperes, symphoniaci et carendarii caetus
alumnos, quib[us] ... liberalitate et eleemosynis
civium de victu et amictu mediocriter prospectum
est coërcere debent ut prae reliquis omnibus, studio
pietatis, modestiae, diligentiae et reverentiae, erga
praeceptores sint insignes, ita quidem ut secus
facientes, gravioribus, quam reliqui, poenis, merito
sint subiecti.
XXIV.
Legis igitur 11. et 13. sensum volumus hisce penitius
inculcatum, ut in publico quando ostiatim canti-
lenis operam dant et alias semper, mores suos ad
pietatis humilitatis et modestiae scopum sic dirigant,
ut ad Dei misericordis laudem devota cum pietate
cantiones, quae non nisi religiosae rei textibus infor-
matae debent esse, suas decenter et harmonice re-
sonent, et ne quid in progressu, vestitu, vel quibus-
cunque gestibus appareat, quod civium nostrorum
animos offendere, et ad contrahendum liberalitatis
manum irritare queat, apprime caveant.
XXV.
Cumque omnes scholae alu[mn]i sumtuum suorum,
quos vel a parentibus vel aliorum beneficiis suppe-
ditatos habent, illam servare rationem debeant, ut
impensas inde non nisi necessarias et valde utiles,
voluptariis penitus exclusis, pro victu, amictu et
scholasticae suppellect[i]lis usu comparando fa-
ciant. Hi tam curtas sibi noverint esse supputatas
ratiu[n]culas, ut ne quidem ad utiles admissi, solas
si possint necessarias quando[que im]pensas agant.
XXVI.
Adversus harum legum ... poenam scholasticam
inciderit... praeceptore patienter et submisse sol-
vito, nec verbis, vultu, nutu vel alio quovis signo
protervam iracundiam vel vim dictam testator, nisi
de integro vapulare velit.
XXVII.
Caeterum si quis ex adultioribus contumaciter et
cum violenta obluctatione recusaverit illam sub ...
920