Metadaten

Wolgast, Eike [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Hrsg.]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Hrsg.]; Arend, Sabine [Bearb.]; Sehling, Emil [Begr.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (9. Band = Hessen, 2): Die geteilte Landgrafschaft Hessen 1582-1618 - Grafschaften Waldeck, Solms, Erbach und Stolberg-Königstein - Reichsstädte Frankfurt, Friedberg, Gelnhausen und Wetzlar — Tübingen: Mohr Siebeck, 2011

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30289#0594
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Frankfurt

purgarique ab omni vitiositate, quam sordes corpo-
ris aqua eluuntur. Insuper ibi etiam quasi instru-
mento quodam operatur et perficit plenam nostri in-
novationem, quae (uti iam diximus) eo constat, ut
carne nostra mortificata peccato in vitam novam
eamque spiritualem excitemur ab eius spiritu.
Itaque duplex inibi beneficium consequimur et
gratiam geminam a Deo nostro, tantum ne sacra-
menti huius vim enervemus ulla perfidia aut diffi-
denti ingratitudine. | 36 |
Certum enim hic accipimus a Deo testimonium,
quod velit ipse nobis esse pater nolitque ulla peccata
aut offensas ullas amplius imputari. Nec id solum,
verum etiam suo spiritu ferre suppetias, quo possi-
mus fortiter adversus diabolum, peccatum et affec-
tus nostrae carnis depugnare ac tandem victores
evaderen in libertatem regni sui, quod est iustitiae
regnum.
Cum haec ita habeant sintque ista omnia nobis
praestita, perfecta et absoluta per gratiam Iesu
Christi, consequitur in ipso uno vim et substantiam
omnem baptismi contineri. Neque enim lavachrum
ullum datum est praeter ipsius sanguinem nec aliud
innovandae vitae medium quam per mortem et re-
surrectionem eiusdem. Enimvero uti dona omnia
gratiae et misericordiae suae per verbum suum nobis
defert, perficit autem in animis nostris interno spi-
ritus sui motu omnia, oita non minus idemo praestat
per sacramenta et spiritum sanctum.
Porro optimo Deo nostro non satis fuit nos sibi
adoptasse in filios ac in suam ecclesiam recepisse,
verum ulterius etiam benevolentiam suam extulit,
nempe ubi pollicetur non tantum se Deum fore nos-
trum, sed nostrae sobolis etiam in millep generatio-
nesφq. Quamvis igitur fidelium liberi sint corrupta
et vitiata Adami propago, nihilominus tamen foedus
hoc ratum sic habet in millesimum usque ne- | 37 |
potem, ut totam hanc seriem nepotum pro filiis suis
agnoscat. Atque ea de causa principio nascentis ec-
clesiae suae iussit non adultos solum, sed ipsos etiam
φ Gene. 17 [7; vgl. Dtn 7,9].
χ 2. Cor. 7 [1Kor 7,14; vgl. Gal 1,15].
ψ Matth. 19 [13-15; vgl. Mk 10,13-16; Lk 18,15-17],
n Fehlt 1555.
o-o 1555: consimili prorsus modo eadem.

infantulos circuncisionis tesseram accipere, quo cer-
te nil aliud testabatur aut portendebat quam quod
hodie per baptisma. Atque illud iubere circumcidi ac
circumcidere infantes testificatio fuit et notissima
tessera adoptionis filiorum atque ipsius Dei quae-
dam quasi obligatio erga nos se rnobis Deum fore ut
parentibus nostrisr spiritu interim suo omnia revera
peragente in animis et mentibus, quae externa actio-
ne continebantur.
Postea vero quam Dominus Iesus ad nos in terras
descendit, num imminutus est favor Dei patris erga
nos? An non potius foedus illud salutis adimplevit ac
toti mundo commune fecit, quod antea Iudaeos so-
los contingebat? Et dubitamus iam filios nostros eo-
dem esse loco, quo Iudaeorum liberi erant, atque
haeredes esse vitae promissae? χCerte Paulus diserte
asserit sanctificatos iam inde a matris utero, quos
uno etiam hoc argumento maxime discrevit a filiis
infidelium. Idem testatur Iesus de parvulis, quos
amplexatus est. Ita enim narrat Matthaeusψ:
Evangelium quo infantes Christo
offerendoss comprobatur
Tum (inquit) oblati illi fuerunt puelli, ut ipsis im-
poneret manus et fausta precaretur ac | 38 | benedi-
ceret. Verum discipuli eius obiurgabant eos. Quibus
Iesus: Sinite (inquit) puellos venire ad me, nec pro-
hibeatis eos, nam ad eiusmodi pertinet coelorum
regnum .
Haec sunt Christi verba, quibus ad puellos reg-
num coelorum pertinere asserit atque eo nomine
commendandos Deo patri censet, imo etiam manu-
um impositione sibi illos vendicat, quo sane doce-
mur nequaquam puellos fidelium ab ecclesia exclu-
dendos. Huic proinde doctrinae assentientes puel-
lum hunc in ecclesiam eius cooptabimus uti partici-
pem eorum omnium, quae ipse suis promisit. Itaque
pro hoc puello Deum orate mecum:
p 1555: millesimam.
q 1555: generationem.
r-r 1555: nostrum fore Deum, ut parentum nostrorum.
s 1555: offerendos atque ipsorum esse regnum coelorum.
35 Mt 19,13-15; Mk 10,13-14; Lk 18,15-16.

574
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften