170
Edition
B.9: Quibus diebus veniant in capitulum
Omnibus dominicis diebus et festivis, quibus non laborant, veniant in capitulum
et postquam monachi acceperint venias suas, accipiant conversi suas, si se reos
cognoverint. Quod, si recipiendus est novicius, dicat, qui tenet capitulum et faciat,
sicut fieri solet de clerico novicio, ut predictum est; cum receptus fuerit, deputetur 5
ei magister.
B.10: De professione
Post annum veniat novicius in capitulum et relicta omni proprietate faciat pro-
fessionem boc modo: In primo prostratus petat misericordiam, deinde surgens ad
prioris imperium et flexit genibus coram priore, iungat manus suas et ponat eas 10
inter manus prioris, promittat ei obedientiam de bono corde usque ad mortem. Et
respondeat prior: „Dominus det tibi perseverentiam usque in finem," conventu
respondente „Amen". Tunc osculato priore discedat. Quod si suadente diabolo de
ordine exiens monachi vel canonici regularis habitum acceperit deposito habitu po-
test recipi, nisi ordines acceperit, quod si acceperit, deinceps non accipiatur. 15
B.9: P: 45r; M: 134r; g: S. 99.
B.10: P: 45r-v; M: 134r; g: S. 99.
1 veniant] veniunt M 4 faciat] facias M 11 corde] fehlt Pb 12 perseverentiam] sic!
Korr, zu perseverantiam P