Metadaten

Burkhardt, Stefan [Editor]
Vita Arnoldi archiepiscopi Moguntinensis: die Lebensbeschreibung des Mainzer Erzbischofs Arnold von Selenhofen; Edition, Übersetzung und Kommentar — Klöster als Innovationslabore, Band 2: Regensburg: Schnell + Steiner, 2014

DOI article:
Vita arnoldi archiepiscopi moguntinensis: Die Lebensbeschreibung des Mainzer Erzbischofs Arnold von Selenhofen
DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.31469#0059
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
58
Edition und Übersetzung
fovebat, honorabat; manum auxilii misericordie sollicitique tutaminis sine intermissione
ipsis imperciens. Ecclesiis eciam propensius intendens, beneficiis eas
multis et magnis pro eterna retribucione dotabat ⁴¹ . Diruta earum resarcire, dilapsa
atque dispersa ⁴² congregare, et ne caritas seu religio penes ipsas tepesceret vel
remitteretur, sollicitus erat.
6. Disciplinatissime vite rigorem huiuscemodi tenuit, quod principes ⁴³ omnes eius
verebantur ᵘ presenciam, cessabantque loqui in eius conspectu et digitum superponebant
ᵛ ori suo. De ipsius quippe probatissime conversacionis specimine talis
elucebat moralitas, ut quilibet, qui hanc experiencia adipisci valeret, inventum ⁴⁴
tesaurum tamquam preciose margarite portaret. In oracionibus ieiuniisque quam
creberrime procumbens, divinum officium tanta venerabatur instancia, ut in beatissime
Marie officiorum inpensis, licet seniles multisque laboribus fatigatos gereret
artus, numquam ipsos, nisi gravissima invalitudine pressus, quiescendos
quandoque remitteret; innumeras venias toto corpore Domino cum lachrimis et
gemitu solvens. Et cum terreni imperii pro assumpto officio instancius occuparetur
obsequiis, numquam ei ingeries ʷ sompni subrepsit ˣ , quin medio ⁴⁵ tempore
noctis iuxta prophetam ad confitendum domino surgeret. Quadragesimali quoque
tempore clam sibi mattam submittens pene id temporis spacium noctibus
insompne ʸ ducebat, in oracionibus gemitu lacrimisque pernoctans. Ad insigne
quoque tanti viri mirabilitatis preconium hoc ᶻ accedit: quod, si quando – vel
rigore ⁴⁶ iusticie vel ex humanitatis innata commocione – iram conceptam, qua
mortalium nemo caruit, in aliquem vel dampni vel detrimenti illacione ᵃ perfunderet,
mox ultricem discipline corpori suo usque ad sanguinem virgarum addebat
vindictam. Et sic, per verberum dirissimas cruces excessum patratum perexpians ᵇ ,
u) Jf; ferebantur W. v) supponebant Jf. w) pigrities Jf. x) Jf; subrepit W.
y) Jf; in sompne W. z) Jf; huc W. a) Jf; illacionem W. b) Jf; per expians W.
41 Vgl. zu den Schenkungen und Förderungen Arnolds Einleitung, S. 34.
42 Ioh. 11,52: et non tantum pro gente sed ut filios Dei qui erant dispersi congregaret in unum.
43 Iob 29,9: Principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo.
44 Matth. 13,46: inventa autem una pretiosa margarita abiit et vendidit omnia quae habuit et
emit eam.
45 Ps 118,62 (H): medio noctis surgam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae.
5
10
15
20
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften