Metadaten

Burkhardt, Stefan [Editor]
Vita Arnoldi archiepiscopi Moguntinensis: die Lebensbeschreibung des Mainzer Erzbischofs Arnold von Selenhofen; Edition, Übersetzung und Kommentar — Klöster als Innovationslabore, Band 2: Regensburg: Schnell + Steiner, 2014

DOI article:
Vita arnoldi archiepiscopi moguntinensis: Die Lebensbeschreibung des Mainzer Erzbischofs Arnold von Selenhofen
DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.31469#0119
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
118
Edition und Übersetzung
meam, et demoliti sunt domum Domini et testamentum ³⁰⁴ eius polluerunt. Deus,
qui dissipavit q³⁰⁵ consilium Achitofel adversus David, dissipet consilium eorum
adversum me et ³⁰⁶ reddat eis secundum vias abhominacionis eorum. Ego autem
paratus sum, innocenciam meam omni regno probare ʳ ; et coram omni imperio
cum ipsis contendere volo iudicio; et perscrutari, quid apud imperium promeruerim,
quia isti impiissimi auctoritate, ut aiunt, imperatoris mandatoque suo tantam
contumaciam in me presumpserunt.
48. Gradiebatur autem domnus Maguntinus via regia; cupiens moncium Iovis
aditus ˢ valliumque ipsius anticipare prerupta, ne forte hiemps, que ³⁰⁷ tunc asperior
inhorruerat, que haut parum nivales aquas in glaciem iam coegerat, transitum
ipsum Iovis in difficultatem converteret ³⁰⁸ .
Porro adversarii sui, contra eum per invia et solitudines compendio quodam usi,
more latronum noctis profunde inrumpentes ᵗ silencium ᵘ , bidui itineris ferme
spacium ipsum precesserant; clanculo preire conantes, ut famam ipsius apud imperatorem
et totam curiam commacularent et, precio exhibito, aliquos interim
sibi compararent fautores ³⁰⁹ . Sed Deus, qui superbis ³¹⁰ resistit et humilibus dat
graciam, eorum nequicie impetum ipso in itinere subnervans, iuxta quod scriptum
est: equum ³¹¹ et ascensorem proiecit in mare, a quodam magnate regionis
illius capti, detenti et ad suam, scilicet episcopi, presenciam usque conservati,
ipsiusque voluntati omnes sunt traditi et in manu sua positi; ut eis redderet,
secundum quod ipsi promeruissent. Noluit autem clementissimus presul – quamvis
tanta mala pro ᵛ bonis ei ʷ ingessissent, quamvis tantam impietatem et tam
immanem ˣ rapinam tyrannidemque adhuc ʸ in domo ᶻ Dei et in ipsum exercerent,
q) Jf; dissipat W. r) Jf; fehlt W. s) folgt gestrichenes Wort vallique (?) W.
t) Jf; inrupentes W. u) Jf; solencium W. v) Jf; bro W. w) Jf; eis W.
x) Jf; immanam W. y) Jf; ad huc W.
z) domum Jf.
304 Decretum Gratiani, D. 6 c. 1: Testamentum ueteris legis hunc pollutum dicit, nisi aqua lotus
fuerit, eique usque ad uesperam intrare ecclesiam non conceditur.
305 2. Reg. 15,34: dissipabis consilium Ahitofel.
306 2. Paral. 6,30: tu exaudi de caelo de sublimi scilicet habitaculo tuo et propitiare et redde unicuique
secundum vias suas quas nosti eum habere in corde suo tu enim solus nosti corda filiorum
hominum.
307 Sulpicius Severus, Vita s. Martini 3,1 (SChr 133, S. 256, Z. 17–18): media hieme quae solito
asperior inhorruerat.
5
10
15
20
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften