Metadaten

Sonntag, Jörg [Editor]; Verlag Schnell & Steiner [Editor]; Ziegler, Thomas A. [Oth.]
Die Statuten der Wilhelmiten (1251-1348): Zeugnisse der Verfassung eines europäischen Ordens : Edition und Übersetzung — Klöster als Innovationslabore, Band 5: Regensburg: Schnell + Steiner, 2019

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53725#0102
License: Free access  - all rights reserved
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
98

Edition

Post hec egrediantur, qui non sunt de capitulo, et tunc eligantur quatuor diffi-
nitores zelum ordinis habentes, qui una cum generali culpas audiant, penitentias
iniungant et, I queeumque viderint corrigenda, corrigant et emendent. 153v

Quod si in aliqua sententia predicti diffinitores in partes equales se diviserint,
illorum sententia prevaleat, in quorum partem prior generalis declinaverit, sic 5
tamen, ut eorum sententia nullum possit generali preiudicium generare.

A.2: De electione generalis prioris
Mortuo generali priore vel amoto supprior domus sancti Willelmi gerat vicem
illius, nulla tamen indebite presumendo donec convocatis prioribus singularum
domorum cum duobus fratribus clericis a conventu electis. Qui, postquam conve- 10
nerint, in electione in hunc modum procedant: Eligantur primo duo fratres Deum
timentes, qui singulorum vota conscribant et conscripta in communi fratribus re-
citent et, in quem maior pars fratrum consenserint, ille secundum Regulam beati
Benedicti et privilegium ordinis prior sit generalis.

Quod si inpartes equales se diviserint, eligatur unus de communi consensu, qui 15
non habet vocem in electione, in quem omnes sua vota committant; et in quam
partem ille declinaverit, illius electio prevaleat.
Eodem modo priores conventuales a suis conventibus eligantur, quorum con-
firmatio spectabit ad generalem priorem.

A.l: C
A.2: C
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften