Metadaten

Sonntag, Jörg [Editor]; Verlag Schnell & Steiner [Editor]; Ziegler, Thomas A. [Oth.]
Die Statuten der Wilhelmiten (1251-1348): Zeugnisse der Verfassung eines europäischen Ordens : Edition und Übersetzung — Klöster als Innovationslabore, Band 5: Regensburg: Schnell + Steiner, 2019

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53725#0108
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
104

Edition

A. 5: De magistro noviciorum
Prior noviciis magistrum preponat diligenter, qui eos instruat de ordine, verbo
et exemplo ad humilitatem provocet secundum illud: „Discite a me, quia mitis
sum et humilis corde. “ Doceat etiam, qualiter se habere debeant in choro, qualiter
intus et extra. Item humiliter et pure et frequenter confiteri sine proprio vivere 5
et esse. Item, quia omnia, que habent, cum intrant, ad pedes prioris ponant, que
usque ad professionem ipsorum integraliter conserventur.

A.6: De professione
Post annum veniat novicius in capitulum et prostratus veniam et surgens
ad imperium prioris, cum interrogatus fuerit, spondeat de stabilitate sua. Re- 10
spondeat prior: „Det tibi Deus perseverantiam. “ Et respondeant omnes: „Arnen. “
Et relicta omni proprietate faciat professionem hoc modo: Veniens ante prio-
rem flectat genua et iungat manus suas inter manus prioris promittens ei obe-
dientiam de bono usque ad mortem. Respondeat prior: „ Et Deus det tibi vitam
eternam. “ Et respondeant I omnes: „Arnen. “ Tunc osculato priore discedat. 154v
Et sciendum, quod illa hora, qua petitionem suam facit in capitulo et receptus
est in probationem in ordine nostro, in fratrem clericum recipi non poterit.

A.5: C
A.6: C
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften