Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Hrsg.]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0293
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
5
10
15
20

288

BUA 11,6

[2] Non mihi indignentur tales perversi, si eos ad opera cogi suadeam. Multa
enim mala docuit otiositas. Regnantem David deiecit otium, quem bella non
poterant. Quid ergo tales? Mihi credas experto, quod tales in cenobiis
viderim, qui in laboribus manuum devote et sancte vixerunt, expositi vero
officiis vel otio et quodam modo redditi libertati irreparabiliter ceciderunt. 5

[3] Circa tempus illud, quo annus Domini Mus CCUS tertius volvebatur,
expeditio peregrinorum validissima facta est in terram sanctam, ut
Sarracenos, qui Christianorum fines invaserant, propulsarent.3 Factis autem
congressionibus plurimis multi ex utroque populo ceciderunt, plurimi etiam
in captivitatem deducti sunt. Inter quos ex populo Dei duo milites, unus ex 10
Gallia, alius ex Brabantia, cum quodam nobilissimo viro in terra gentilium
sunt adducti et contra natales suos et consuetudinis usum gravissimis
laboribus manuum annis tribus addicti. Ut igitur mihi unus militum
enarravit, die quadam sedebant sub estu solis gravissimo laboribus fatigati.
Cumque optarent milites cum gravi cordis suspirio esse in terra sua, ille 15
nobilissimus eorum in pena socius segnitiem ipsorum redarguit dicens: O
miseri, quid optatis? Redibitis forsitan et eritis miseriores iniuriis pauperum
quam fuistis. Hic autem, si velletis, possetis utique finem vite felicissimum
expectare. Et hoc dicens flexis genibus ad celum manus intendit et oculos:
Numquam mihi Deus omnipotens redire concedat ad patrios portus, sed hic 20
mortem sinat me peracta penitentia prestolari. Mira respondentis constantia,
nec mira minus dispensatio salvatoris! Ambos milites postea liberatos
vidimus et forte malis quam ante potioribus irretitos. Pro illo autem
1 tales perversi] perversi tales V3, W2, P2, M4. | Multa... 21 David] nicht in V3. 2 voin\\ nicht
in P2. 4 devote] korrigiert aus de nocte V3. 5 ceciderunt] folgt [particula] iii P2. 6 tempus
illud] illud tempus P2. | annus] anno M4. 7 sanctam] folgt ita P2. 8 Factis] folgt (getilgt)
autem W2. 9 congressionibus] congregationibus P2. 10 deducti sunt] ducti sunt P2; sunt ducti
M4. 11 alius] alter P2. | Brabantia] korrigiert aus Balbantia M4. | terra] terram W2, P2.
12 adducti] abducti M4. | contra] folgt (getilgt) tales suos M4. | et2] in W2. 13 laboribus
manuum] manuum laboribus P2. | addicti] additi P2. 14 quadam] quodam P2. | gravissimo]
durissimis manuum P2; gravissimis M4. 15 terra sua] terram suam V3, W2. 16 in pena]
imperiti M4. 17 optatis] nicht in Bo. | eritis] folgt plus in M4. | miseriores] misericordes M4;
folgt in V3. 18 quam] folgt ante P2. 19 hoc] hec P2, M4. | intendit] tetendit W2, P2, M4.
20 portus] folgt inquit P2. 21 mortem... prestolari] sinat me mortem peragendo penitentiam
prestolari P2. 22 mira minus] minus mira P2. | dispensatio] dispositio M4. | Ambos...
liberatos] ambos milites liberatos postea V3, P2, M4; ambos postea milites liberatos W2.
23 ante] antea M4. | potioribus] maioribus P2.

1 Multa... 21 otiositas] Vgl. Sir 33, 29. 2 Regnantem... 284,1 poterant] Vgl. IISm II.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften