Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Hrsg.]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0351
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
5
10
15
20

346

BUA 11,10

corporis membris. De quorum medio se viriliter et violenter excutiens
ascendit exedram, in qua sacrum ewangelium diebus sollempnibus legi
consueverat, et legit in ea ewangelium secundum Iohannem usque ad locum,
ubi dicitur: Et verbum caro factum est et habitavit in nobis. Statimque
serpentum sibilus conquievit, serpentes fugati sunt et pax reddita est 5
universis. Hec igitur, quid significarent, nimirum vir sanctus ignorans in
terram suam reversus est, et sorori sue cuidam sanctissime recluse quid sibi
Rome revelatum fuerat indicavit. Cui illa vehementer exultans: Ecce, inquit,
audivi, quod ille Albertus, qui tibi in visione forte monstratus est, nuper
comiti de Othengem prope terram istam locuturus advenit.44 Et prepositus 10
non modice gavisus in verbo: Vadam, inquit, et videbo, quis sit. Spero enim,
quod adhuc faciem eius ex dicta tibi visione cognoscam. Et hec dicens
properavit videre virum et ex certissimis signis stature, faciei, coloris et
parve macule, quam habebat sub palpebra, hominem recognovit.

[26] Mirare, lector, obstupesce miraculum. Quid eo evidentius, quod vidisti? 15
Nec in verbo distat visio diu ante precognita a re facta post modum
subsecuta. Indicavit igitur vir beatus dicto magistro Alberto45 modum quam
viderat visionis, sed neuter quid hoc significare posset agnovit. Accidit ergo
postea, ut facta dissensione inter universitatem cleri Parisius et fratres
ordinis predicatorum atque minorum citatisque partibus coram papa, ipse 20
apostolicus magistrum mandaret Albertum, antequam ipse iter vellet
arripere, experiri forsitan pro certo volens prefate visionis effectum. Nec

1 quorum] quibus P2. | medio] nicht in P2. 2 exedram] excedram Bo. | sollempnibus]
solemnibus W2, P2. 4 dicitur] dicit V3. 5 serpentum] seipentem, korrigiert aus seipentes P2.
sibilus] sybilus Bo; sibulus W2. | conquievit] folgt et P2. | est] nicht in P2. 6 Hec] hoc M4.
significarent] significaret M4. 7 suam] nicht in P2. | sue] nicht in W2. 10 Othengem]
Othuhem Bo; Otheuhem V3; Otheaenensi P2; Gothinge M4. | Et] folgt tunc P2. 12 dicta]
ostensa P2. | tibi] michi P2; nicht in M4. | Et... dicens] nicht in P2. | hec] hoc V3.
13 properavit] korrigiert aus proparavit V3; folgt ergo P2. | stature] statuere V3. | faciei] facie
W2; facieique P2. 14 habebat... palpebra] sub palpebra gerebat P2. | recognovit] folgt
[particula] xxixP2. 15 vidisti] audisti P2. 16 ante] nicht in P2. 17 modum... 18 visionis]
modum visionis, quam viderat P2. | quam] quem M4. 18 significare] signare M4. | ergo]
autem P2. 19 dissensione] dissentione V3, W2, P2. | universitatem cleri] clerum W2.
21 magistrum mandaret] mandaret magistrum P2. | Albertum] Albeltum P2; folgt igitur P2.
ipse] nicht in P2, W2, M4. | iter vellet] vellet iter M4. 22 forsitan] forsitam V3. | volens]
voluit P2. | effectum] folgt sed P2.

4 Et... nobis] Io 1, 14.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften