Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Hrsg.]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0377
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
5
10
15
20

372

BUA 11,11

[3] Narravit mihi frater ordinis predicatorum, cui optime credo. Qui cum
cognatum haberet in ordine virum, quondam divitem et preciarum, accidit
ei, ut nocte dormitum pergens unam de tunicis expositam posuisset ad caput.
Habebat fratrem dilectum sibi, cum quo solebat secretius et iocundius
ambulare. Soporatus ergo audivit vocem dicentem sibi: || Surge et vide, quid 5
agat frater tuus: nam graviter infirmatur. Evigilans ille et nihil advertens iterum obdormivit.
Cui iterum vox que prius: || Surge, inquit, et vide, quid agat frater tuus nam iam
morti proximus agonizat. Ad hanc iterum vocem evigilans et nil advertens,
iterum obdormivit. Et vox tertio dixit ei: Male dissimulasti, quia mortuus est
frater tuus. Mox ille evigilans tunicam, quam ad caput posuerat, super se 10
extensam invenit quasi paratam ad induendum, quam ille mox confusus et
admirans induit et surr exit, fratremque que situm invenit letali funere iam
sopitum. Ecce quam manifesto exemplo per contrarium vera esse innuitur
sententia Salomonis: Frater, qui adiuvatur a fratre quasi civitas firma.
Kayn primus et nequissimus homicida interrogatur a Domino: Ubi est Abel, 15
frater tuus, cuius tutor fuisse debuisset non occisor? Et negavit ille:
Numquid custos fratris mei sum ego? Et ideo maledicente Domino super
terram profugus agitatur. In figura huius, qui fratris custos esse recusat et a
fratre renuit custodiri, variis frequenter et vagus diversis temptationibus
agitatur, et terra in eius opere maledicta spinas ei remorsionis et scandali 20
tribulos germinabit. O vere beata et in oculis summi iudicis constitutio
benedicta, per quam fama tuetur et noxa vitatur et omnis malorum suspicio
et temptationis occasio prepeditur. Sequitur:

1 Qui... 2 preciarum] qui cum ad ordinam congratum abiret hospitatum est apud virum divitem
et preciarum P2. 2 cognatum] am Rand ergänzt Bo; am Rand korrigiert aus congregatum V3.
3 posuisset] deposuisset M4. 4 Habebat] enim secum P2. 5 Surge... 7 prius] nicht in Bo, V3,
P2. 6 nihil] non M4. 7 inquit] nicht in M4. | agat] facit P2. 8 agonizat] folgt Evigilans ergo
et nichil inveniens obdormivit. Et vox secundo ait: Surge, et visita fratrem tuum morientem P2.
nil] nichil P2; non M4. 9 Et] folgt ecce P2. | dixit] dicit V3, W2, M4. 10 Mox ille] tunc ille
moxP2. 12 admirans] ammirans V3. | fratremque... 13 sopitum] quesitumque fratrem letali
funere iam sopitum invenit P2. 13 manifesto] nicht in P2. | innuitur] intuitui' V3, M4.
14 Salomonis] folgt qua dicitus quod P2. 15 Kayn] Caym Bo; Caim P2; Cayn M4. | a
Domino] adeo M4. | est] nachträglich eingefügt V3; esset W2. 16 tuus] suus W2. | ille] folgt
dicens P2. 18 agitatur] folgt et M4. 19 renuit] rennuit W2. | variis] vanus W2, M4. | variis...
vagus] vagus frequenter variis ac P2. 20 ei... 21 tribulos] et tribulos remorsionis et scandali
M4. | et2] ac P2. 22 et noxa] noxaque P2. 23 et] nicht in Bo, V3. | Sequito] nicht in M4.

14 Frater... fima] Prv 18, 19. 15 Ubi... 17 ego] Vgl. Gn 4, 9. 20 spinas... 21 germinabit] Vgl.
Gn 3, 18.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften