5
10
15
20
748
BUA 11,39
[3] Audi iterum, quid idem decanus de filio sororis sue egerit excedente. Ob
amorem et reverentiam dicti avunculi sui canonica prebenda in Atrebatensi
ecclesia clerico liberaliter est collata. Post tempus autem ipse clericus pro
lapsu camis punitus per annum suspenditur a prebenda. Inde casus accidit,
ut decanus eius avunculus ad civitatem Atrebatensem causis emergentibus 5
deveniret. Qui honeste, ut talem virum decebat, a canonicis est receptus.
Narratur etiam ei excessus nepotis a sociis penaque inflicta, ut canonica
portione uno anno careret, promptumque esse capitulum penam liberaliter
relaxare nepoti, si pro eo preces fundere dignaretur. Et ille: Quare non,
inquit, filius sororis est. Convocato ergo capitulo canonicorum dixit: 10
Nepotem meum excessisse percepi et iuxta consuetudinem ecclesie per
annum in prebenda punitum. Rogo vos, ut in meum arbitrium ponatis hanc
noxam. Nec mora, cunctis annuentibus leto vultu - erat enim clericus de
bonis sociis illis, quorum nec unus umquam, ut vulgo dicitur, bene fecit -
decanus subiunxit dicens: Vestri gratia vos, domini mei karissimi, noxam 15
nepotis mei in meum arbitrium posuistis. Commendo quidem et approbo
consuetudinem vestram, qua per annum lubricos in came punitis. Isti anno,
quo nepos meus a vobis in prebenda punitus est, alterum annum addo, ut
duobus annis omni beneficio careat prebendali, et si quidem medio tempore
se correxerit tali modo, ut digne restitui mereatur, vestre in hoc annuo 20
benivolentie largitati, sin autem ipso facto quo male se gesserit, numquam
ad prehendam vel gremium huius ecclesie in perpetuum admittatur. Hec ut
audiere canonici, mire in verbo edificati sunt et tantam virtutem decani per
totam Galliam vulgaverunt. Sequitur:
1 quid] quod /'2. 2 Atrebatensi] Attrabatensi Bo, V3 (korrigiert zu Attrebatensi); Attrebacensi
M4. 3 clerico... collata] est libenter collata clerico P2. 4 casus] casu W2, M4. 5 ad] in M4.
Atrebatensem] Attrabatensem Bo; Attrebatensem V3 (im Text korrigiert aus Attrabatensem),
M4. 6 deveniret] eveniret M4. | canonicis] canocis V3. 7 penaque] penamque P2. | inflicta]
inflictam P2. | ut] folgt scilicet W2, P2. 8 portione] nicht in M4. 10 ergo] am Rand ergänzt
V3. 12 ut] nicht in W2. 13 cunctis... vultu] leto vultu cunctis annuentibus P2. 14 umquam]
unquam V3, M4. | ut] inP2. | fecit] fecerat P2. 17 qua] quia W2. | in came] nicht in V3.
20 annuo] folgt (nachträglich eingefügt) fit V3. 21 benivolentie] benevolente, korrigiert zu
benivole V3; korrigiert aus benivolentiam M4. | male se] se male M4. | numquam] korrigiert
aus num M4. 22 ad] korrigiert aus a M4. | Hec] hoc P2. 23 audiere] audierunt V3, P2.
virtutem decani] decani virtutem P2. 24 vulgaverunt] divulgaverunt P2. | Sequitur] nicht in
M4.