Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Hrsg.]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0825
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
5
10
15
20

820

BUA 11,48

[2] Audi, quid de ductoribus curiosis philosophus sentiat. Quemadmodum,
inquit, rerum omnium sic quoque litterarum in temperantia laboramus, nec
vite sed scole discimus. Nullos plus vereri de omnibus mortalibus iudico,
quam qui philosophiam velut quoddam artificium didicerunt, scilicet non
qualiter vivendum esse precipiant. Et quidem necesse est ad alienam 5
virtutem exercendam, exerceat et suam. Stude certis et bonis moribus, non
questionibus, que finem non habent. Studeas non multa legendo percurrere,
sed que utilia tantum. Stomachi fastidientis est multa degustare, que nisi
varia sunt et diversa, inquinant, non alunt. Probatos itaque semper lege et si
quando ad alios diverti libuerit, ad priores redi. Ex pluribus, que legis, 10
aliquid apprehendas hodiernum. Solet enim cautus miles in aliena castra
transire, non tanquam transfuga, sed velut explorator. Dandum est aliquod
intervallum animo, non ut resolvatur, sed remittatur. Archus non remissus
aut frangitur aut molescit. Otium tamen sine litteris mors est et vivi hominis
sepultura. Non multum autem refert utrum obmittas studium, an intermittas, 15
sed eorum more, que intensa dissiliunt, usque ad initia sua recurrit, quod a
continuatione discessit. Vocamus autem continuum temperantie
moderamen, ut fatiscendo non consumat ingenium, sed consummet. Non
semper in actu sis, sed interdum animo tuo requiem dato. Sed et requies
ipsa plena sit sapientie studiis et cogitationibus bonis. Prudens enim 20
numquam otio marcet. Animum aliquando remissum habet, solutum
numquam. Sapientia animum format et fabricat, vitam disponit, actiones
regit, agenda et obmittenda demonstrat. Sedet ad gubernaculum et per

1 philosophus] phylosophus Bo. 2 inquit] inquirit W2. | quoque] quorumlibet P2. folgt
philosophiam vereri P2. | Nullos] apostolus M4. | mortalibus] monialibus M4. 4 velut]
korrigiert aus velud V3. | non] ut P2. 5 vivendum] vivendi M4. | esse] folgt sic P2.
precipiant] precipiunt M4. 6 exercendam] folgt ut quis P2. | exerceat] exerceant W2. | suam]
folgt [particula] iiia P2. 8 que1] nicht in M4. | Stomachi fastidientis] fastidientis stomachi W2,
P2, M4. | nisi] ubi V3, W2, P2; tibi M4. 9 itaque] ita codicem W2. 10 quando] aliquando W2,
P2,M4. 12 velut] korrigiert aus velud KJ. | aliquod] adhoc M4. 13 non ut] ut non M4. | sed]
folgt ut P2. 14 tamen] vero M4. | sine] nicht in V3. 15 an] aut V3, P2. | intermittas]
intromittas M4. 16 more] morum M4. 17 continuatione] contumatione Bo. | autem] folgt
erneut autem Bo. | continuum] folgt continentie vel P2. 18 consumat] consinuat Bo.
consummet] consummet Bo, M4. 19 sis] fis P2, M4. 21 marcet] manet Bo, V3. | Animum]
folgt enim Bo, V3. | solutum... 22 numquam] numquam solutum P2.

1 Quemadmodum... 3 discimus] Sen epist. 106, 12. 3 Nullos... 5 precipiant] Vgl. Sen epist.
108, 36. 5 Et... 6 suam] Vgl. Sen epist. 109, 12. 8 Stomachi... 10 redi] Vgl. Sen epist. 2, 4.
10 Ex... 12 explorator] Vgl. Sen epist. 2, 5. 12 Dandum... 13 remittatur] Sen epist. 15, 6.
14 Otium... 15 sepultura] Sen. epist. 82, 3. 15 Non... 17 discessit] Vgl. Sen. epist. 72, 3.
18 Non... 22 numquam] Vgl. Mart. Brac. form. vit. 2, l. 41-45. 22 Sapientia... 816,1 cursum]
Vgl. Sen. epist. 16, 3.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften