Metadaten

Gerhohus; Becker, Julia [Hrsg.]; Insley, Thomas [Übers.]
Gerhoch von Reichersberg, Opusculum de aedificio Dei: die¬ Apostel als Ideal : Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Edition mit Übersetzung Auctoritates und Anhänge — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.65332#0045
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
5
10
15
20

44

Auctoritates - Fol. 12v

debere constituit, ut deuotissimo populo necessaria ministrante ipsi creatori
ac pastori suo liberis mentibus ministrarent. Hucusque Prosper. Quod
autem, fratres karissimi, propriis etiam uoluntatibus renuntiare debeatis,
euidenter Dominus igitur in euangelio ostendit dicens: Si quis uult post me
uenire, abneget semetipsum et sequatur me. Et qui uoluerit animam suam 5
saluam facere, perdet eam, et qui perdiderit eam, hic eam saluam faciet. Et
in alio loco: Non ueni facere uoluntatem meam, sed uoluntatem eius, qui
misit me. Et alibi sacra perdocemur scriptura: Fili, auertere a uoluntatibus
tuis. Nam sicut alibi dicitur: Uoluptas habet penam, necessitas parit
coronam. Et in alio loco precipitur: Post concupiscentias tuas non eas. Quas 10
qui secuntur, quid de eis per prophetam dicitur, audiant: Corrupti et
abhominabiles facti sunt in uoluntatibus suis. Vnde idem propheta, uoce
prelatorum suscepta, scribit dicens: Subiecit populos nobis et gentes sub
pedibus nostris. His ergo exemplis, fratres, commoniti aliis pro Deo subesse
non recusemus, sed prorsus nostris uoluntatibus Christi uoluntatem alieno, 15
sed spirituali ac discreto arbitrio exequamur.

[fol. 13r] ÄVGVST(inus)35 in libro confessionum VIII°: Ex uoluntate
peruersa facta est libido et dum seruitur libidini, facta est consuetudo et dum
consuetudini non resistitur, facta est necessitas. Notandum est, quod talis 20
necessitas non ualet ad excusandum, sed de hac et pro hac cum psalmista est
clamandum: De necessitatibus meis erue me, Domine.

I debere] Mi, debere Ml M2. 3 karissinii] charissinii Mi. 4 igitur] fehlt Mi. 9 habet] Mi,
habent Ml M2. penam] poenam Mi', folgt et M2 Mi. 10 precipitur] praecipitur Mi.
II secuntur] sequuntur Mi. 12 abhominabiles] abominabiles Mi. 13 prelatorum] praelatorum
Mi. 14 His] Hiis A /2. 15 prorsus] fehlt M2 Mi. uoluntatibus] hier ist folgend anscheinend
abrenunciatis ausgefallen (vgl. MGH Ldl 3, S. 477). 16 exequamur] exsequamur Mi.
18 confessionum] Confess. Mi. VIII°] ° übergestellt Ml M2, cap. 8 Mi.

4 Si... 6 faciet] Mt 16, 24-25. 7 Non... 8 me] Io 6, 38. 8 Fili... 9 tuis] Sir 18, 30. 10 Post...
eas] Sir 18, 30. 11 Corrupti... 12 suis] Ps (G) 13, 1. 13 Subiecit... 14 nostris] Ps (G) 46, 4.
18 Ex... 20 necessitas] Augustinus, Confessionum libri tredecim, lib. 8, cap. 5, 10, ed.
VERHEIJEN, CCSL 27, S. 119. 22 De... Domine] Ps (G) 24, 17.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften