Metadaten

Boll, Franz; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Hrsg.]; Bezold, Carl [Bearb.]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1912, 18. Abhandlung): Eine arabisch-byzantinische Quelle des Dialogs Hermippos — Heidelberg, 1912

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.32893#0027
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Eine arabisch-byzantinische Quelle des Dialogs Hermippos. 27
nam aetas eius impossibiliter se habet acl talia; quando vero aliquo
tempore vitae suae peruenient ad aetatem, quae pertinet illi planetae,
habebit aptitudinem significationum illius. Dominantur vero stellae
aetatibus hominum secundum ordinem circulorum suorum, a circulo
inferiori incipientes; et hae quidem gubernant aequale tempus annorum
minimae ipsarum periodi, aliae vero mediae vel decimae partis
minimae, vel mediae ipsarum periodi. Et primum quidem quadri-
ennium gubernat Luna; propinquior enim est ipsa nobis reliquis
stellis, nam infirmitas puerilis naturae et humiditas, teneritas et cibi
paucitas, et morum pravitas et rerum ignorantia, et faciendarum
rerum privatio et intelligibilium dubitatio et crescendi facilitas et mu-
tationum10 susceptibilitas11 significant Lunam esse gubernatricem ipsius
per quarn a nativitatis tempore usque ad annos quatuor gubernatur.
Quatuor vero anni fuerunt suppositi secundum quatuor elementa,
ex quibus corpora nostra consistunt, anno uno dato cuilibet elemento,
et ideo Luna quatuor annos significat, quoniam puer huiusmodi
aetatem perficiens a praedictis dispositionibus ad aliam dispositionem
mutatur. Alii vero dixernnt, quod cum Luna significet annos nu-
tribiles, sunt autem medii anni eius XXXIX et dimidius, accipitur
decima pars ipsorum quae est quatuor prope. Accipiunt autem
quatuor tanquam decimam partem existentem de quadraginta, et
minorem proportionem ad eundem numerum observantem. Nam
si decimam minorum annorum eiusdem partem accepissent, essent
utique anni duo et dimidius, sed non videmus illo tempore puerum
mutatum ab una dispositione ad aliam; <si> decimam partem maiorum
annorum ipsius accepissent, essent utique XI anni prope. Sed
manifeste videmus puerum ante tempus huius morae transpositum
et mutatum. Deinde assumit secundam aetatem Mercurius et gu-
bernat eam per annos X, videlicet dimidios annos minoris suae
periodi. Meclietas enim eius est proprie minorum habituclo et
maiorum. Manifestum est igitur, quia per tot annos transit homo
ab aliqua dispositione acl aliam. Notum est autem Mercurium
aetatem huiusmocli gubernare, propter proximitatem Lunae sibi sup-
positae, et pro eo, quod in eoclem tempore ingenii acumen et in-
tellectus humanae naturae apparet, cliscretio etiam inter res et
doctrinae atque disciplinae initium, finis vero ipsius est puerilis
aetatis. Tertiam autem accipit Venus, et gubernat eam per an-
nos VIII, secundum minorem suam periodum, et haec aetas est

10 mutationem der alte Druck. — 11 susceptilitas der alte Druck.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften