Metadaten

Stoeckius, Hermann; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Hrsg.]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1913, 6. Abhandlung): Parma und die päpstliche Bestätigung der Gesellschaft Jesu 1540 — Heidelberg, 1913

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.33049#0035
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Parma und die päpstliche Bestätigung der Gesellschaft Jesu 1540. 35

et successorum eius fideli obedien-
tia Deo militare, atque ita sub
Vicarii Christi imperio divina-
que eius potestate subesse, ut
non solum ei iuxta commune
clericorum omnium debitum
parere, sed etiam voti vinculo
ita alligari quicquid Sanctitas
eius iusserit ad profectum ani-
marum et fidei propagationem
pertinens, sine ulla tergiversatione
aut excusatione, illico, quantum
in nobis fuerit, exequi teneamur,
sive miserit nos ad Turcas, sive
ad orbem novum, sive ad Lute-
ranos, sive ad alios quoscum-
que infideles seu fideles. Quam-
obrem qui ad nos accessuri sunt,
et antequam huic oneri humeros
supponant, diu multumque medi-
tentur an tantum pecunie spiri-
tualis in bonis habeant, ut turrim
hanc, iuxta consilium divinum,
possint consummare: hoc est, an
Spiritus Sanctus, qui illos impellit,
tantum illis gratie polliceatur, ut
huius vocationis pondus, illo adiu-
vante, se laturos sperent; et post-
quam, Domino inspirante, huic
Jesu Christi militie nomen dede-
rint, diu noctuque succincti lum-
bos et ad tam grandis debiti solu-
tionem prompti esse debebunt.
Ne qua autem possit esse inter nos
missionum ac provinciarum huius-
modi aut ambitio aut detractatio,
profiteantur singuli se nunquam
directe aut indirecte de huiusmodi
missionibus quidquam cum pon-
tifice curaturos, sed omnem hanc
curam Deo et eius vicario et Socie-
tatis praeposito dimissuros. Qui
praepositus, sicut caeteri, etiam
profiteatur se nihil de suimetipsius

et aliorum Romanorum Ponti-
ficum successorum eius fideli obe-
dientia Deo militare. Et quamvis
Evangelio doceamur, et fide ortho-
doxa cognoscamus, ac firmiter pro-
fiteamur omnes Christi fideles Ro-
mano Pontifici, tamquam capiti
ac Jesu Christi vicario, subesse,
ad maiorem tamen nostrae Socie-
tatis humilitatem, ac perfectam
uniuscuiusque mortificationem et
voluntatum nostrarum abnegati-
onem, summopere conducere iudi-
cavimus, singulos nos, ultra illud
commune vinculum, speciali voto
adstringi, ita ut, quidquid moder-
nus et alii Romani Pontifices pro
tempore exsistentes iusserint, ad
profectum animarum et fidei pro-
pagationem pertinens et ad quas-
cumque provincias nos mittere
voluerint, sine ulla tergiversatione
aut excusatione, illico, quantum in
nobis fuerit, exsequi teneamur;
sive miserint nos ad Turcas, sive
ad quoscumque alios infideles,
etiam in partibus, quas Indias
vocant, existentes, sive ad quos-
cumque haereticos, seu schis-
maticos, seu ad quosvis fideles.
Quamobrem qui ad nos accessuri
sunt, et antequam huic oneri
humeros supponant, diu multum-
que meditentur, an tantum pe-
cuniae spiritualis in bonis habe-
ant, ut turrim hanc iuxta consi-
lium dominicum possint consum-
mare: hoc est, an Spiritus Sanctus,
qui illos impellit, tantum illis gra-
tiae polliceatur, ut huius vocatio-
nis pondus, ilJo adiuvante, se la-
turos sperent; et postquam, Do-
mino inspirante, liuic Jesu Cliristi
militiae nomen dederint, die noctu-

3*
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften