Metadaten

Ritter, Gerhard [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Hrsg.]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1922, 7. Abhandlung): Studien zur Spätscholastik, 2: Via antiqua und via moderna auf den deutschen Universitäten des XV. Jahrhunderts — Heidelberg, 1922

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.38041#0149
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Studien zur Spätscholastik. II.

149

dam: „Nichil tarn difficile est, quin querendo possit investigari1.“
Per vepres igitur et spineta et confragosos Aristotelici dogmatis
montes industria et diligentia viam effecistis, qua vos quoque pos-
setis tollere humo doctique huiusmodi volitare per ora. Verum-
tamen hoc vobis inter discendum pro magno adiutorio fuit, quod
textibus adherentes laudatissimum Aristotelis ordinem perseque-
bamini, quod proba [est] cum ad intelligentiam profundiorem tum
potissime ad memorie diuturnitatem. Neque enim omnis summa-
rum succus transfertur in questiones et suavis accitur, quod labo-
riose ex textibus eruitur; et firmiter2 tenetur, quod sub ordine et
brevitate [textus] imbibitur. Aliud quoque nobis commodum inde
evenit, quod textus ea tractant modo, que sunt utilia et ad rem
pertinentia, supervacua autem nihilque profutura devitant. At
vero questionum et commentariorum verbositas specie persuasa
subtilitatis circa superflua plerumque versatur curiosiora quam sub-
tiliora; quibus ingenia frustra deteruntur, cum solum habeant ver-
borum suavitatem atque immo studiosos sui garrulos pocius quam
doctos derelinquant. Idem Tullius3 in officiis de primo honestatis
fönte pertractans diligentissime cavendum monuit; posuit enim e
duobus viciis circa discendi Studium evenientibus ,,illud alterum,
quod quidam“, ut inquit, „nimis magnum Studium multamque
operam in res obscuras atque difficiles conferunt easdemque non
necessarias.“ Hiis verbis suasit Cicero circa substantialia textuum
permanendum esse, et non(?)4 in curiosis supervacuisque ut nomi-
nant subtilitatibus immorandum. Hoc enim pacto gradatim per
disciplinas omnes transiri potest, que haud aliter quam unani-
miter convenientes perfectum virum efficiunt. Alioquin, si scrupu-
losius et nodosius circa singulas insistitur, fieri non potest, ut ad
omnes perveniatur. Inde enim putatur esse, quod senescunt qui-
dam circa primas puerilis infancie litterulas, quidam in sterilibus
dyalectice clamositatis disputacionibus sicque de aliis, quod scilicet
circa singula morosi in via herent, non per viam eo, quo tendendum
est, gradualiter [ascendunt]. Sed de hoc satis. Redeo nunc ad
caput, unde sermonem exorsi sumus: Dominus Jesus vos quoque,
iam licentiati, ad similitudinem LXXII designavit usw.
Es folgen Ermahnungen zur Gottes- und N ächstenliebe, zum Fleiß
u. a. Tugenden, weitere Betrachtungen des biblischen Themas, Zitate
aus Cicero, Ennius und Aurelius, Warnungen vor Häresie u. a. m.
1 Terenz, Heauton timorumenos IV, 2, v. 8. 2 ms: firmus. 3 De
officiis I, 19. 4 ms: et vero.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften