Studien zur Spätscholastik. II.
153
versalitatem rebus auferens in animo clumtaxat collocat nocionem
quandam ex tenui seu sublimi1 similitudine collectam asseverans.
Qua in re nonnullos ex veteribus2 habet astipulatores. Hec unica
de universalibus sententia viam hanc ab antiqua discriminat cete-
ris, in quibus dissident, inde profluentibus. Per viam hanc viri
plurimi singulari nobilitate prediti instituti sunt, edocti sunt et in
precelsum eruditionis culmen evecti sunt. Et ut de principibus
moderne invencionis sileam: Henrico scilicet de Gandavo, acutis-
simo et philosopho et theologo, Johanne Scoto, qui ob sui generalis
prerogativam acuminis meruit subtilis cognominari, Wilhelmo
Ockam, qui rubiginem omnis vetustatis detergens hanc viam pri-
mus dicitur purificasse, recentiores commemorabo. An non claris-
simi viri et perpetua memoria celebrandi fuerunt Marsilius et Buri-
danus, quorum alter preclaram hanc nostram, alter insignem
Wienensium universitatem fundavit legibus quoque et statutis
prudentissime communivit, varias multiplicesque questiones lucu-
lentissime perscripsit, ita ut non modo viventes, sed et defuncti in
publicam aliquam utilitatem conferrent, quo factum est, ut gloria
eorum longe lateque diffusa nulla umquam emulorum invidia po-
t[u]erit obscurari? Innumerabiles alios transeo, qui vel nunc eciam
spirant vel diem suum obierunt, quorum fama non modo in iam
dictis universitatibus, sed in aliis quoque: Parisiensi, Erthfor-
diensi, Lipsensi ductu et instructione huius vie illustrata est. In
promptu esset commemorare, quanta laude et commendacione
omnium moderni doctores, quorum nonnulli hodie supersunt, in
generalibus Gonstanciensi et Basiliensi consiliis versati sunt. Sed
ut pro more meo brevis sim, ad presens de talibus supersedeo usf.
Folgen Ermahnungen, durch Eifer und Fleiß die andere via zu über-
trumpfen. Versandum in animis vestris est et ante oculos mentis
iugiter constituendum meritum moderne vie, quod scilicet sese
supra fundamentum primum elevat et circa cacumina difficillima-
rum difficultatum atque subtilissimarum est occupata. Igitur si
probrum effugere placet, laborandum est, sudandum est et ab exer-
cicio nunquam desistendum; simul hoc vos non debet fugere: cul-
mina edificiorum corruere sublatis fundamentis et subscuntaculis.
Sublimitates igitur modernas fundamenta textuum fulciant, ad
quos ope commentariorum penetrabitis. Hoc enim pacto Solidi-
tät em firme erudicionis accipietis, si cum textibus Aristotelicis
probatissimos quoque modernos didiceritis. De hoc [h]actenus.
1 ms: sibiliü.
2 ms: veteris.