Metadaten

Ritter, Gerhard [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Hrsg.]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1926/27, 5. Abhandlung): Studien zur Spätscholastik, 3: Neue Quellenstücke zur Theologie des Johann von Wesel — Heidelberg, 1927

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.38927#0071
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Studien zur Spätscholastik. III.

71

etc., que dixerint facite!“* 1. Ecce dicit: ,,Que dixerint facite“, non
dicit quasi de se loqueretur: „Que dico aut dixero facite“. Et
Luc. 10: ,,Qui vos audit, me audit“2.
Reliquum est humanas scripturas meo proposito adducere;
prohibetis — et yosipse propositum vestrum scriptisa Jacobi et
Johannis in Apokal. et Pauli utut potestis fulcire studuistis dili-
genter, quas humanas voco, quod ,,nec ewangelio crederetur, nisi
ecclesia, [que] in hiis, que fidei sunt, errare non potest, acceptasset
ipsum“3. Et yosipse sepius in scolis protestatus estis nihil dicere
ibi autb asserere veile sancte Romane ecclesie aut doctoribus ab ea
approbatis dissonum. Nisi dicetisc sic ad honorem solvendo: Illi
quod scribunt quasi manibus tractaverunt, sicut Johannis ultimo
dicitur: ,,Hic est discipulus Jesu“4 etc. Dico: Marcus et Paulus
et forte Lucas ex auditu scripserunt, nec spiritus sanctus hodie
minus deest ecclesie, quam ab initio. Nam dominus misit spiritum
sanctum, sed nusquam legitis, quod reassumpserit ipsum, ad quod
dicitur Matth, ultimo: ,,Ego vobiscum sum usque ad consumma-
cionem seculi“5. Non ergo cum solis apostolis fuit, quod ipsi
mortui sunt seu destinationem carnis solverunt et nondum seculum
est consummatum.
In extremitate epistole remittitis me ad nonam distinctionem.
Legi, sed contra me inveni nihil. Ibi ex Augustini scriptis per Gra-
cianum vos didicisse letamini, quid sacra scriptura. Et tarnen
utriusque scripta utputa humana estima(bi)tis.
Ad incongruentia adductad nescio, quare questionem per am-
bagese respondeatis. Proposui illam: ,,Beata virgo est in celis“, et
ad corpus eiusdem me ducitis, cum tarnen subiectum propositionis
pro anima capere debuissetis eo quod anima est corporis forma et
tocius compositi finaliter constitutiva. De esu carnium in quadra-
gesima etc. virtualiter sic arguitis: In curia Romana et ferme tota
Ytalia venduntur carnes per quadragesimam, ergo est salvum absque
peccato mortali uti eodem tempore eiusdem. Miror, quare talem
a W; scribitis S. b erg. aus W. c Sed forsan . . . dicetis W. d ad-
ductus S. e ambiges S.
1 Mt. 23, 2: Super cathedram Moysi sederunt scribae et pharisaei: omuia
ergo quaecumque dixerint vobis servate et faciteetc.
2 Lc. 10, 16.
3 Offenbar Anspielung auf Augustinus, contra epist. Manichaei [M igne,
P. L. 42, 176). Vgl. den folgenden Brief!
4 Jo. 21, 24.
5 Mt. 28, 20.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften