Metadaten

Ritter, Gerhard [Editor]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Editor]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1926/27, 5. Abhandlung): Studien zur Spätscholastik, 3: Neue Quellenstücke zur Theologie des Johann von Wesel — Heidelberg, 1927

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.38927#0074
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
74

Gerhard Ritter:

Scribitis, ut intelligo, me solum esse ponentem hanc primam
theoricam. Scripsi vobis prius magnum illum Johannem Jarson
illam scripsisse et posuisse; vos etiam nullum adducitis, qui contra-
dictoriam ponit preter vosipsum; vos ergo solum usque nunc video.
Dehme scribitis: ,,Probare nitimini auctoritatibus pluribus“
etc. Auctoritates illas non conceditis, non negatis, sed aut distin-
guitis aut moderatis. Ubi videtur, quod honorem sacre scripture
debitum, quem professus estis, non illi prestatis. Omnes enim
auctoritates sacre scripture sunt prima fronte secundum sensum
litteralem, quem spiritus sanctus efflagitat, concedende. Ad auc-
toritatem Jacobi respondendo scribitis: „Papa aut ecclesia perdit
aut liberat auctoritate derivata“. Novum est mihi hoc scriptum in
nulla sacra scriptura repertum. Non exponitis, quod dicitis, nec
probatis. Videmini autem veile probare ex ewangelio: „Pater non
judicat quemquam“ etc.1. Si legissetis glosam, que Augustini est,
aliter scripsissetis; habet enim glosa: „Persona patris in judicio
non apparebit, sed nec Christus in eo, quod ei consubstantialis est,
sed in forma servi“2. Additis: „Quem vel papa vel ecclesia perdit
aut liberat, et deus perdit et liberat juxta illud: ,Quodcumque
ligaveritis‘ etc.“. Sanevolo vos intelligere hanc Christi auctoritatem,
que per Christum exponitur, intelligendam esse de remissione pec-
catorum in sacramentali absolutione et retentione eorundem in
eodem foro, scilicet conscientie, dum post resurrectionem diceret
omnibus: „Quorum remiseritis peccata“ etc.3. Nec est ab aliquo
sane mentis senciendum, quod minister primo liget et solvat et
dehinc actor principalis liget et solvat, verum prius naturaliter
principalis deus ligat aut solvit, quam minister eius. Ad hanc veri-
tatem infallibilem legatis b. Gregorium in omelia pascali de Thoma
adducentem de suscitacione Lazari in monumento, quem dominus
posterius misit discipulis solvendum4. Vos autem, ut scribitis,
intelligitis hanc auctoritatem generaliter, ut etiam ad legispositivam
jurisdictionis eam extendatis. Sic enim verum non est, quod eccle-
sia, que de manifestis judicat, in jurisdictionibus sepius errat et
aliter quam deus agit ? Sepius enim ecclesia ligat eum, qui apud
deum solutus est, et solvit eum, qui apud deum ligatus est. Testes
1 Jo. 5, 22.
2 So die glossa ordinaria; z. B. Venetiis 1588, t. V, fol. 202, sub B.
3 Jo. 20, 23.
4 Jo. 11, 44. Dazu Gregorius in: Homiliae XL in evangel., hom. 26;
Zitat nach c. 88. C. 11. qu. 3. (Friedberg I, 668.)
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften