Metadaten

Ritter, Gerhard [Editor]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Editor]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1926/27, 5. Abhandlung): Studien zur Spätscholastik, 3: Neue Quellenstücke zur Theologie des Johann von Wesel — Heidelberg, 1927

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.38927#0075
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Studien zur Spätscholastik. III.

75

sunt scripture magnorum virorum Origenis super Levitico, Ieronymi
super eundem, Rabania de pressuris ecclesiasticis, quorum sententie
scribuntur 24 q. 3 capitulis* 1 ,,Si quis“, „Non in perpetuum“ et
„Cum aliquis exiit“b. Item Extra de sen. excomm.c c. „Anobis“ II2.
Nec mirari sufficio quod scribitis de papa: „Quid facit, [dummodo]
aut secundum divinam legem, aut preter divinam legem egerit“;
quasi senciatis papam posse sicut vult leges statuere, que sint preter
divinam legem et non contra eam! In hoc ipso admittitis, quod
possit papa legem statuere de non bibendo vinum et non mandu-
cando carnes; has autem vulgus invitus vel non reciperet. Sed
hec transeo quod ipsa rideo. Scribo autemü vobis dictum Damasi
pape: „Quod ratione caret, extirpare necesse est“ etc. in can. dis.
68 c. „Corepiscopi“3; vos quoque scribitis in sequentibus: „Nec
papa nec ecclesia potest pro libitu suo aliqua condere, nisi divino
jure sint fundata“. In quibus verbis, si bene attenditis, nihil posse
papam aut ecclesiam sentitis, nisi quod divina lege illi fuerit com-
missum. Non ergo potest papa vel ecclesia preter divinam legem
quicquam statuere, cuius non doceat, se habere mandatum. Supra
auctoritatem Christi de suavie eius jugo conceditis, et laudo, et
interpretamini, quod non vitupero. Sed scribitis: „Sacramenta
huius status graciam conferunt sufficientem“, et fortassis opinio
vestra est res creatas posse creare aut deo concreare, quorum
nullum ego suscipio nec aliquod eorum vos probatis.
Demum subjungitis de oneris imposicione et legiscondicione:
„Quod patribus sola terrena promisit et nulli regni aditum in-
dulsit“. Quod clare contradicit verbis beati Petri4, que tetigistis
allegando „onus importabile“. Ait enim: „Per graciam domini
nostri Jesu Christi credimus salvari quemadmodum et illi“5. Per
auctoritatem b. Johannis quasi surda aure pertransitis et contra
me arguitis, que videor vobis sentire: solus deus habet clavem David
etc. Ita sentio et ita sensit beatus ille connonymus meus. Ita etiam
docuit illi, qui habet eam: Christus, dum diceret scribis „cogitan-
tibus in cordibus suis: ,Quis potest dimittere peccata nisi solus
deus ?‘ ,Sciatis‘, inquit, ,quia potestatem habet filius hominis in
a Faboni S; fehlt W. b exit S. c so W; X S. d aut S. e suavo S.
1 C. 4, 5, 7 C. XXIV, qu. 3. (Friedberg I, 990/2.)
2 C. 21 X de sent. excomm. 5, 39. (Friedberg II, 896.)
3 C. 5 D. 68. (Friedberg I, 255.)
4 Ac. 15, 10.
5 Ac. 15, 11.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften