Metadaten

Ritter, Gerhard [Editor]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Editor]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1926/27, 5. Abhandlung): Studien zur Spätscholastik, 3: Neue Quellenstücke zur Theologie des Johann von Wesel — Heidelberg, 1927

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.38927#0076
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
76

Gerhard Ritter:

terra dimittendi peccata“, Matth. 9 et Marci 2 * 1. Christus enim,
qui idem et unus dei et hominis filius, solus habet clavem David etc.
Quare neutra earum, quas vos assumitis: „Vel etiam papa habet
et Christus, aut papa habet et non Christus“ est mihi concedenda,
quod non sunt contradictorie, ut estimo sia vultis vos posse videre.
Et quod assumitis dictum Christi: „Tibi dabo claves regni celorum“
etc.2 verum esse profiteor; non autem dixit Jesus: „Tibi dabo
clavem David“, quod Johannes vidit.
Quo etiam impertinenter et solum verbaliter adducitis verbum
Jesu: „Ve vobis scribis et phariseis qui clauditis“ etc.3. Glosa enim
interlinealis habet: „[Vel] malo exemplo vel misteria scripturarum
tollendo“4. Caveatis itaque13, ne et hoc dicatur vobis: „Qui vos
clauditis regnum celorum“ per hoc, quod sentitis homines posse
leges dare, quarum non observancia claudat regnum celorum!
Deinde diffinicionem Augustini de peccato datam admittitis
et illi copulatis: „Verum est, attamen qui legi humane contravenit
rationabiliter edite et sancte, etiam legem eternam prevaricatur“.
Revera legem dei censeo sufficientem ad vitandum peccata et
noscendum i 11a. Quare omnemc legem humanam et papalem, que
nova facit vel facered presumit peccata, non censeo rationabilem
et sanctam. Nihil enim debet homo vetare, quod deus non vetuit;
solum eciam malum est, quod vetitum a deo. Ex se enim nihil est
malum, sed ex prevaricatione vetiti. Deinceps humane auctoritati
maxime ecclesiastice, quam attribuitis clericis, adulamini et applau-
ditis duobus dominicis verbis seih: „Super cathedram Moysi“5 etc.
et „Qui vos audit, me audit“6. Miror vos ausum esse superficiem
litterarum adducere sine spiritu vivificante, quem utique in verbis,
si illa contrivissetis, olfecissetis. Glossa enim interlinealis exprimit
spiritum divinarum litterarum; habet enim super verbis: „Que-
cumque dixerint vobis“ etc.: „Ad cathedram pertinentia“7; super
verbis dominicis: „Qui vos audit, me audit“ dicite glosa margina-
lise: „Audiendof ewangelii predicatorem“8. Superaddo ego et non
a sic S; fehlt W. b itaque vobis S. c so W; unklare Abbreviatur S.
d humanam,que novafacitetpapalem vel facere S. e erg.aus W. f audiendi S.
1 Mt. 9, 3ff.; Mr. 2, 6ff.
2 Mt. 16, 19.
3 Mt. 23, 13; s. o.l
4 Gl. ord. a. a. O. 71, sub B.
5 Mt. 23, 2 [s. o.!).
6 Lc. 10, 16 {s. o.!).
7 Gl. ord. I. c. 70v.
8 Gl. ord. I. c. 152 sub C.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften