Metadaten

Ritter, Gerhard [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Hrsg.]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1926/27, 5. Abhandlung): Studien zur Spätscholastik, 3: Neue Quellenstücke zur Theologie des Johann von Wesel — Heidelberg, 1927

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.38927#0078
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
78

Gerhard Ritter:

Adhuc autem amplius dico contra vos: Credo ewangelio, quod
verum est, quia fideia falsum subesse non potest. Ewangelium
autem non est verum, quia ab ecclesia acceptum est, sed est ab
ecclesia acceptatum, quia verum.
Supra dico: Nullius scripture veritas ostenditur ex ecclesie ac-
ceptatione. Non enim sequitur: Ecclesia acceptavit hanc scrip-
turam, ergo (a) scriptura est vera; quod ostendo: nam in ecclesia
katholica reperiunturb opuscula b. Augustini Yponensis episcopi,
ut scriptum est in can. dis. 15 c. ,,Sancta Romana“ etc.* 1, et tarnen
nonomnia sunt vera, que Augustinus scribit, quod ipsemet testatur,
cum scribit ad Vincentium [Victorem]: ,,Negare non possum, nec
debeo, sicut in ipsis maioribus meisc, ita multa esse in tarn roultis
opusculis meis, que possunt justo judicio et nulla temeritate cul-
pari“2.
Adhuc unum addo: Credo ecclesiam in hiis, que fidei sunt,
errare non posse, quia credo ewangelio Christi dicentis: „Super
hanc petram edificabo ecclesiam meam et porte inferi non preva-
lebunt adversus eam“ Matth. 163. Plura de fide omitto et concludo:
Scio, cui credidi et certus sum. Videatis vos, cui credatis, ut certus
sitis!
Insuper protestacionem per me in scolis factam apportatis, de
qua scribo vobis: Loquendum est ut multi, sapiendum ut pauci!
Dum parvulus essem, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus4.
Sed in hac palestra enarravi, que sunt parvuli. Volo tarnen vos
scire, quod „Romana ecclesia“ persepe accipitur pro „ecclesia ka-
tholica“, ut in glosa super c. „A recta“ 24 q. I5.
Pergens ad ulteriora invenio scriptum: „Dominus misit spiritum
sanctum, sed nusquam legitis, quod reassumpserit ipsum“. Idipsum
autem videns transeo, quod nihil ad rem est; ego enim non scripsi
aut sensi hodie Christi deesse spiritum sanctum, verum adesse,
quod vobis significavi [allegans] dictum Christi: „Ego vobiscum
sum“6 etc., quod et vos non negatis.
a fide W. b recipiuntur W. c erg. a. W.
1 c. 3 D. 15. (Friedberg I, 37.)
2 c. 4, D. IX. (Friedberg I, 17.)
3 Ml. 16, 18.
4 1. Cor. 13, 11.
5 c. 9 C. XXIV, qu. 1. (Friedberg I, 969.) Die glossa ordin. entspre-
chend. (Z. B. Tripartit. decr. aurei opus, ed. Nie. de Benedictis, Lugduni 1506,
jol. 289*.)
6 Ml. 28, 20.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften